CAPUT III.
De peritis.
Can.
1792. Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis
praescripto eorum examen et votum requiritur ad factum aliquod comprobandum vel
ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.
Can.
1793. par. 1. Iudicis est peritos eligere vel designare.
par. 2.
Hanc designationem in causis mere privatis iudex facere potest rogatu utriusque
partis vel etiam alterutrius, altera tamen consentiente; in causis vero bonum
publicum respicientibus, audito promotore iustitiae aut vinculi defensore.
par. 3.
Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum pluresve peritos eligere pro causae
natura et rei difficultate, nisi lex ipsa numerum peritorum praefiniat.
Can.
1794. Peritorum est
peritiam suam ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando
neque verum occultando; in quo si deliquerint, puniantur ad normam can. 1743,
par. 3.
Can.
1795. par. 1. Ad periti
munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus auctoritate
idonei fuerint comprobati.
par. 2. Qui a testimonio
ferendo exeluduntur ad normam can. 1757, ne ad peritorum quidem officium assumi
possunt.
Can.
1796. par. 1. Easdem
ob causas quibus testes, possunt et periti recusari.
par. 2. Iudex suo decreto edicat utrum sit admittenda
recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium
sufficiat.
Can.
1797. par. 1. Periti
demandatum munus suscipere censentur praestatione iurisiurandi de munere
fideliter implendo.
par. 2. Partes non solum
interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni muneris
perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel iudex
statuat.
Can.
1798. Post iusiurandum
praestitum, si periti intra praefinitum tempus mandato non paruerint aut sine
iusta causa exsecutionem defugiant, tenentur damnorum.
Can.
1799. par. 1. Iudex,
attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula capita
decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.
par. 2. Tempus intra quod
examen perficiendum est et votum proferendum, si necessarium vel opportunum
iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis partibus,
prorogari.
Can.
1800. par. 1. Si dubitetur quis scriptum aliquod exaraverit, iudex
praeter scripturam quaestioni obnoxiam assignet peritis, proponentibus
partibus, scripturas cum quibus illa comparari et conferri debeat.
par. 2. Si
de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes dissentiant, iudex
seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias recognovit, aut quas
qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut persona publica et in
archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut eius subscriptiones quas
ex fide notarii vel personae publicae constet coram ipsis fuisse exaratas.
par. 3. Quod si scripturae
a partibus et a iudice pro comparatione designatae, peritorum iudicio,
investigationi non sufficiant, et is cui scriptura controversa tribuitur, in
vivis sit, iudex ad instantiam partis aut etiam ex officio eum citet, ut manu
propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid periti, iudex ipse,
eiusve delegatus dictaturi sint.
par. 4. Recusatio
scribendi, non probata legitima recusationis causa, habetur ut confessio
genuinitatis scripturae controversae in praeiudicium recusantis.
Can.
1801. par. 1. Periti votum
suum vel in scriptis proferre possunt, vel oretenus coram iudice; sed si ore
proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.
par. 2. Peritus autem,
praescrtim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice
ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.
par. 3. Periti debent
indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi
demandato et quibus potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur.
Can.
1802. Periti suam quisque
relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex
unam a singulis subscribendam fieri iubeat; quod si fiat, sententiarum
discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur.
Can.
1803. par. 1. Si periti inter se discrepent, licet iudici aut
peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de
integro peritos adhibere.
par. 2.
Eadem facultas iudici est quoties periti post electionem in suspicionem
inciderint ve1 impares atque non idonei muneri perspecti fuerint.
Can.
1804. par. 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes,
sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.
par. 2. Cum
reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum
conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
Can.
1805. Peritorum expensas et honoraria iudex, receptam uniuscuiusque
loci consuetudinem prae oculis habens, ex bono et aequo taxare debet, salvo
iure recursus ad normam can. 1913, par. 1.
|