ART. II.
De productione
documentorum et actione ad exhibendum.
Can. 1819.
Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in
exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita,
exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.
Can.
1820. Documenta in forma
authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario
examinari possint.
Can.
1821. par. 1. Si dubium excitetur utrum fideliter exscriptum sit
exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio decernere
potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar est desumptum.
par. 2. Si
id fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem
delegare aut loci Ordinarium rogare pro examine et collatione documenti,
praescribens quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collatio;
collationi vero utraque pars assistere potest.
Can.
1822. Documenta communia quaeve de communi agunt negotio, ut
testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones,
contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex
litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa
possidere dicitur.
Can.
1823. par. 1. Nemo tamen
exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine
periculo damni ad normam can. 1755, par. 2, n. 2 aut sine periculo violationis
secreti servandi.
par. 2. Attamen si qua
saltem documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in
exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem
exhibeatur.
Can.
1824. par. 1. Si pars exhibere recuset documentum de iure
producendum, quod ipsa fertur possidere, iudex, altera parte postulante, auditoque,
si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, interlocutoria
sententia statuat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.
par. 2. Parte parere
recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda sit.
par. 3. Quod si pars
documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini subiicere et ad
iusiurandum de ea re praestandum adigere.
|