CAPUT VII.
De iureiurando partium.
Can.
1829. Si habeatur semiplena tantum probatio nec alia probationis
adiumenta iam supersint et iudex aut iubeat aut admittat iusiurandum ad
probationes supplendas, hoc iusiurandum dicitur suppletorium.
Can. 1830. par. 1.
Huic iuriiurando vel maxime locus est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum
personae statum respiciunt, aliter comperiri nequeunt.
par. 2. Sed
eodem abstineat iudex tum in causis criminalibus, tum in contentiosis, si de
iure vel re magni pretii agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res,
factum non sit proprium personae cui iusiurandum esset deferendum.
par. 3. Deferri autem hoc
iusiurandum potest sive ex officio, sive ad instantiam alterius partis, vel
promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, si iudicio intersint.
par. 4.
Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.
par. 5. Iudicis
tamen est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum
suppletorium deferri debeat.
Can.
1831. par. 1. Pars cui
iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad eius statum civilem vel
religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in
adversarium referre.
par. 2. Quanti autem haec
recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda,
iudicis est aestimare.
par. 3. Iusiurandum
suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.
Can.
1832. Si de iure ad damni
reparationem constet, sed quantitas damni aestimari certe non possit, iudex
potest parti quae damnum passa est, iusiurandum deferre, quod aestimatorium
dicitur.
Can.
1833. In deferendo
iureiurando aestimatorio haec servanda sunt:
1.o Iudex a parte, quae
damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet res sibi
ablatas vel dolo perditas, earumque pretium et valorem secundum probabilem suam
aestimationem exprimat;
2.o Si taxatio iudici
nimia videatur, eam ad aequitatem reducat, prae oculis habens omnia indicia et
argumenta usu comprobata, adhibitis etiam, si opus sit, peritis, quo magis
veritati et iustitiae consulatur.
Can.
1834. par. 1. Non solum
ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per iusiurandum ab
alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque lite et in
quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante, alteri
iusiurandum deferre, ea conditione ut quaestio sive principalis sive incidens,
secundum iusiurandum decisa habeatur.
par. 2. Iusiurandum
huiusmodi dicitur decisorium.
Can. 1835. Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:
1.o De re, in qua cessio
et transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti
seu pretii;
2.o Ab eo qui cedere aut
transigere potest;
3.o Ei, qui cedere vel
transigere valet, quique pariter pro se non habeat plenam probationem;
4.o De mera notitia facti
aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum defertur.
Can.
1836. par. 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est,
revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et
praestari, vel minus, aut referri in adversarium.
par. 2. Praestito
iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si
cessio aut transactio iudicialis intercessisset.
par. 3. Si iusiurandum
recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda
sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit
aequiparanda.
par. 4. Si in adversarium
referatur, hic debet illud praestare, secus causa cadit.
par. 5. Ut iusiurandum in
adversarium referri possit, eaedem illae concurrant conditiones necesse est,
quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis
ministerium.
|