CAPUT I.
De
contumacia.
Can.
1842. Reus citatus qui sine
iusta causa neC ipse per se nec per procuratorem comparet, contumax declarari
potest.
Can.
1843. par. 1. Non potest
tamen iudex reum contumacem declarare nisi prius constiterit:
1.o Citationem, legitime
factam, tempore utili ad rei notitiam pervenisse aut saltem pervenire debuisse;
2.o Reum absentiae
excusationem afferre neglexisse aut non iustam attulisse.
par. 2. Haec comprobari
possunt sive per novam citationem reo factam ut contumaciam suam, si possit,
excuset, sive alio modo.
Can.
1844. par. 1. Ad instantiam partis vel promotoris iustitiae vel
vinculi defensoris, si iudicio intersint, iudex rei contumaciam declarare
potest, eaque declarata, procedere, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam
eiusque exsecutionem.
par. 2. Si procedatur ad
sententiam definitivam, lite non contestata, sententia respicere tantum debet
petita in libello; si lite contestata, ipsum contestationis obiectum.
Can.
1845. par. 1. Sed potest
quoque iudex ad frangendam rei contumaciam comminari ecclesiasticas poenas.
par. 2. Quod si facere
velit, iteranda est rei citatio, cum comminatione poenarum; nec iam tunc licet
aut contumaciam declarare aut, ea declarata, poenas irrogare, nisi probetur
hanc quoque secundam citationem suo effectu caruisse.
Can.
1846. Rei a contumacia
recedentis seque in iudicio sistentis ante causae definitionem, conclusiones
probationesque, si quas afferat, admittantur; caveat autem iudex ne mala fide
in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.
Can.
1847. Post latam vero sententiam, contumax beneficium restitutionis
in integrum ad appellandum ab ipso iudice qui eam tulit, petere potest, non
ultra tamen trimestre ab ipsius sententiae intimatione, nisi agatur de causis
quae non transeunt in rem iudicatam.
Can.
1848. Regulis superius traditis etiam tum locus est cum reus, etsi
primae citationi obtemperaverit, fit tamen postea, progressu iudicii, contumax.
Can.
1849. Si die et hora, qua reus secundum citationis praescriptum coram
iudice primum se sistit, actor non adsit, nullamque vel insufficientem
absentiae excusationem attulerit, iudex eum ad instantiam rei conventi citet
iterum; et si actor novae citationi non paruerit vel postea iudicium inchoare
vel inchoatum prosequi neglexerit, instante reo convento vel promotore
iustitiae aut defensore vinculi, contumax a iudice declaretur, iisdem servatis
regulis quae supra traditae sunt pro rei contumacia.
Can.
1850. par. 1. Actoris contumacia a iudice declarata perimit eiusdem
actoris ius ad suam instantiam prosequendam.
par. 2. Permittitur tamen
promotori iustitiae vel vinculi defensori instantiam facere suam eamque
prosequi, quoties publicum bonum id postulare videatur.
par. 3. Reus autem exinde
ius habet petendi ut vel libere possit a iudicio abire, vel nulla habeantur
omnia eo usque gesta, vel definitive ipse absolvatur a petitione actoris, vel
iudicium, absente quoque actore, ad finem adducatur.
Can.
1851. par. 1. Qui contumax declaratus contumaciam suam non
purgaverit, sive actor sit sive reus, condemnetur tum ad litis expensas, quae
ob suam contumaciam factae sunt, tum etiam, si opus sit, ad indemnitatem alteri
parti praestandam.
par. 2. Si
tum actor tum reus sint contumaces, ad expensas litis tenentur in solidum.
|