CAPUT I.
De
appellatione.
Can.
1879. Pars quae aligua sententia se gravatam putat, itemque promotor
iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a
sententia appellandi, id est provocandi ab inferiore iudice qui sententiam
tulit, ad superiorem, salvo praescripto can. 1880.
Can.
1880. Non est locus
appellationi:
1.o A sententia ipsius
Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
2.o A sententia iudicis
qui a Sancta Sede delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione
remota;
3.o A sententia vitio
nullitatis infecta;
4.o A sententia quae in
rem iudicatam transiit;
5.o A definitiva quae
iuriurando litis decisorio innixa est;
6.o A iudicis decreto vel
a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum
appellatione a sententia definitiva;
7.o A sententia in causa
pro qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;
8.o A sententia contra
contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;
9.o A sententia lata
contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare.
Can.
1881. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia
prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.
Can.
1882. par. 1. Appellatio
fieri potest oretenus coram iudice pro tribunali sedente, si publice sententia
legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.
par. 2. Aliter facienda
est in scriptis, salvo casu de quo in can. 1707.
Can.
1883. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem
dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius
tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.
Can.
1884. par. 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut
pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae
emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem
iudici inferiori exhibuerat.
par. 2. Quod
si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo
obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum
est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo
quamprimum satisfaciendi.
Can.
1885. par. 1. Si casus de
quo in can. 1733 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam
appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari
eisque concessi intelliguntur termini a iure statuti a die denuntiationis
computandi.
par. 2. Si contigerit
postquam fuerit appellatum, appellatio interposita eisdem denuntietur, in
quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad
appellationem prosequendam.
Can.
1886. Inutiliter elapsis
fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo, sive coram iudice ad
quem, deserta censetur appellatio.
Can.
1887. par. 1. Appellatio
facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.
par. 2. Si interponatur ab una parte super aliquo
sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta,
potest super aliis capitibus incidenter appellare; idque facere potest etiam
sub conditione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.
par. 3. Si sententia
plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera
capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur
facta contra omnia capita.
Can.
1888. Si unus ex pluribus correis aut actoribus sententiam impugnet,
impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut
obligatio solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui
appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.
Can.1889.
par. 1. Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit
ac propterea in suo robore permanet principium: <lite pendente nihil
innovetur> ; appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit
exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.
par. 2.
Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo
praescripto can.1917, par. 2.
Can.
1890. Interposita appellatione tribunal a quo debet ad iudicem
ad quem actorum causae authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta
causae transmittere ad normam can. 1644.
Can.
1891. par. 1. In gradu
appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis
cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut
prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte.
par. 2. Sed novis
exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis
regulis traditis in can. 1786, 1861.
|