CAPUT II.
De querela
nullitatis contra sententiam.
Can.
1892. Sententia vitio
insanabilis nullitatis laborat, quando:
1.o Lata est a iudice
absolute incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero
contra praescriptum can. 1576, par. 1;
2.o Lata est inter
partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;
3.o Quis nomine alterius
egit sine legitimo mandato.
Can.
1893. Nullitas de qua in can.1892 proponi potest per modum
exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam
tulit intra triginta annos a die publicationis sententiae.
Can.
1894. Sententia vitio
sanabilis nullitatis laborat, quando:
1.o Legitima defuit
citatio;
2.o Motivis seu
rationibus decidendi est destituta salvo praescripto can. 1605;
3.o
Subscriptionibus caret iure praescriptis;
4.o Non refert
indicationem anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.
Can.
1895. Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 1894, proponi potest
vel una cum appellatione intra decendium, vel seorsum et unice qua querela
intra tres menses a die publicationis sententiae coram iudice qui sententiam
tulit.
Can.
1896. Si pars vereatur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis
impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat et proinde eum suspectum merito
existimet, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede, in eius
locum subrogetur ad normam can. 1615.
Can.
1887. par. 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes,
quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi,
quoties iudicio interfuerunt.
par. 2. Imo ipse iudex
potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare et emendare intra
terminos ad agendum supra statutos.
|