TITULUS
XV.
De re iudicata et
de restitutione in integrum.
Can.
1902. Res iudicata habetur:
1.o Duplici sententia
conformi;
2.o Sententia intra utile
tempus non appellata; aut quae, licet appellata coram iudice a quo,
deserta fuit coram iudice ad quem;
3.o Sententia definitiva
unica, a qua non datur appellatio ad normam can. 1880.
Can.
1903. Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum;
sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior
propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus
argumentis vel documentis.
Can.
1904. par. 1. Res
iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari
directe potest.
par. 2. Facit ius
inter partes et dat exceptionem ad impediendam novam eiusdem causae
introductionem.
Can.
1905. par. 1. Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium
remedium appellationis aut querelae nullitatis, datur remedium extraordinarium
restitutionis in integrum intra fines can. 1687, 1688, dummodo de evidenti
iniustitia rei iudicatae manifesto constet.
par. 2. De iniustitia
autem manifesto constare non censetur, nisi:
1.o Sententia documentis
innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;
2.o Postea detecta fuerint
documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie
probent;
3.o Sententia ex dolo
partis prolata fuerit in damnum alterius;
4.o Legis
praescriptum evidenter neglectum fuerit.
Can.
1906. Ad restitutionem in
integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur
ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal
appellationis.
Can.
1907. par. 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae
exsecutionem nondum inceptam suspendit.
par. 2. Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis
petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest
ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti
idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.
|