TITULUS
XVII.
De
exsecutione sententiae.
Can.
1917. par. 1. Sententia
quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.
par. 2. Iudex tamen
potest sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam
exsecutionem iubere:
1.o Si agatur de
provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis;
2.o Si alia gravis urgeat
necessitas, ita tamen ut, concessa provisoria exsecutione, per cautiones,
fideiiussiones aut pignora satis consultum sit indemnitati alterius partis casu
quo exsecutio revocanda sit.
Can.
1918. Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium
iudicis decretum habeatur quo scilicet edicatur sententiam ipsam exsecutioni
mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso
sententiae tenore includatur vel separatim edatur.
Can.
1919. Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat,
causa incidens habetur, ab illo ipso iudice, servatis de iure servandis,
decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.
Can.
1920. par. 1. Sententiam
exsecutioni mandare debet per se vel per alium Ordinarius loci in quo sententia
primi gradus lata est.
par. 2. Quod si hic
renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio,
exsecutio spectat ad iudicem appellationis.
par. 3. Inter religiosos
exsecutio sententiae spectat ad Superiorem, qui definitivam sententiam tulit
aut iudicem delegavit.
Can.
1921. par. 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae
tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum
sensum, exsecutioni mandare.
par. 2.
Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de
merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse manifeste
iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum qui exsecutionem commisit,
remittat.
Can.
1922. par. 1. Quod attinet ad reales actiones, adiudicata actori re
aliqua, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.
par. 2.
Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem
praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum,
quadrimestre conceditur pro implenda obligatione.
par. 3.
Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut
neque infra bimestre coaretetur, neque semestre excedat.
Can.
1923. par. 1. In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam
minimum damnato noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis
rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel
industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salva honesta eiusdem
sustentatione ad normam can. 122.
par. 2. Ad
exsecutionem privationis beneficii iudex ne procedat contra clericum qui
Sanctam Sedem adierit; sed si agatur de beneficio, cui adnexa sit animarum
cura, Ordinarius provideat per designationem vicarii substituti.
Can.
1924. Exsecutor
utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem
spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.
|