CAPUT III.
De
correptione delinquentis.
Can.
1947. Si reus interrogatus
delictum confiteatur, Ordinarius, loco criminalis iudicii, utatur correptione
iudiciali si eidem locus sit.
Can.
1948. Correptio iudicialis locum habere nequit:
1.o In
delictis quae poenam secumferunt excommunicationis specialissimo vel speciali
modo Sedi Apostolicae reservatae, aut privationis beneficii, infamiae,
depositionis aut degradationis;
2.o Quando agitur de
ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis
inciderit;
3.o Quando Ordinarius
existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.
Can.
1949. par. 1. Correptioni locus esse potest semel et iterum, non
autem tertio contra eundem reum.
par. 2.
Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale
iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 1954 seqq.
Can.
1950. Intra fines can. 1947, 1948 potest correptio ab Ordinario
adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo
incepto ante conclusionem in causa; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi
tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.
Can.
1951. par. 1. Correptio
adhiberi etiam potest; cum interposita fuit querela damni ex delicto.
par. 2. Quo in
casu Ordinarius potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et
dirimere quaestionem de damno.
par. 3. Sed si
censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri,
licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per
correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.
Can.
l952. par. 1. Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet
plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel
piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae
iustitiae aut scandali.
par. 2. Salutaria
remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse
debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi
infligi possent et deberent.
Can.
1953. Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia,
poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non
exsequatur.
|