TITULUS
XX.
De causis matrimonialibus.
CAPUT I.
De foro competenti.
Can.
1960. Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo
ad iudicem ecclesiasticum spectant.
Can.
1961. Causae de effectibus
matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem
magistratum ad normam can. 1016; sed si incidenter et accessorie, possunt etiam
a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.
Can.
1962. Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in can. 1557,
par. 1, n. 1, illa Sacra Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea
Commissio exclusive cognoscet, cui eas toties quoties Summus Pontifex
delegaverit; causas dispensationis super matrimonio rato et non consummato,
Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum; causas vero quae referuntur ad
privilegium Paulinum, Sacra Congregatio S. Officii.
Can.1963.
par. 1. Quare nullus iudex inferior
potest processum in causis dispensationis super rato instruere, nisi Sedes
Apostolica facultatem eidem fecerit.
par. 2. Si tamen iudex
competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite
impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati matrimonii
emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem transmittantur, quae
iis uti poterit ad sententiam super rato et non consummato ferendam.
Can.
1964. In aliis causis
matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum
est aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica
domicilium vel quasi-domicilium habet.
Can.
l965. Si matrimonium accusatur ex defectu consensus, curet ante omnia
iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse affirmatur, ad
consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis vel ex
impedimento dirimenti quod dispensari potest et solet, partes inducere studeat
ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem petendam.
|