TITULUS
VI.
De
dispensationibus.
Can.
80. Dispensatio, seu legis in casu speciali relaxatio, concedi potest
a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem
facultatem dispensandi concesserint.
Can.
81. A generalibus Ecclesiae legibus Ordinarii infra Romanum
Pontificem dispensare nequeunt, ne in casu quidem peculiari, nisi haec potestas
eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut nisi difficilis sit
recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora sit periculum gravis damni, et de
dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet.
Can.
82. Episcopi aliique locorum Ordinarii dispensare valent in legibus
dioecesanis, et in legibus Concilii provincialis ac plenarii ad normam can.
291, par. 2, non vero in legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo
peculiari territorio, nisi ad normam can. 81.
Can.
83. Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dispensare
valent, nisi haec potestas expresse eisdem concessa sit.
Can.
84. par. 1. A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et
rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur; alias
dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est.
par. 2.
Dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur et potest licite et
valide concedi.
Can.
85. Strictae subest interpretationi non solum dispensatio ad normam
can. 50, sed ipsamet facultas dispensandi ad certum casum concessa.
Can.
86. Dispensatio quae tractum habet successivum, cessat iisdem modis
quibus privilegium, nec non certa ac totali cessatione causae motivae.
|