PARS
SECUNDA.
DE CAUSIS
BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS
BEATORUM.
Can.
1999. par. 1. Causae
beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum unius Sanctae Sedis
iudicio reservantur.
par. 2. Ad
normam can. 253, par. 3 una Sacrorum Rituum Congregatio in his causis competens
est.
par. 3. Ordinarii
locorum, iure proprio, possunt ea tantum quae in canonibus qui sequuntur eisdem
expresse demandantur.
Can.
2000. par. 1. Causae
huiusmodi duplici possunt procedere via, scilicet vel ordinaria non cultus vel
extraordinaria casus excepti seu cultus.
par. 2. Per ordinariam
viam proceditur, quando, antequam ad discussionem super virtutibus deveniatur,
probari intenditur nullum publicum cultum Servo Dei fuisse praestitum vel, si
quando per abusum praestitus fuerit, sublatum fuisse; per extraordinariam vero
cum probari intenditur aliquem Dei Servum in possessione publici et
ecclesiastici cultus versari.
Can.
2001. par. 1. Causae martyrum sive procedant per viam ordinariam sive
per extraordinariam non sunt cumulandae, sed unaquaeque singillatim tractanda
est, nisi agatur de martyribus qui in eadem persecutione eodemque loco passi
sunt.
par. 2. Id
extendi quoque debet ad distinctos processus et discussiones quae in iis causis
fieri praescribuntur inde a causae introductione usque ad finem.
Can.
2002. In canonibus qui
sequuntur, nomine Ordinarii non intelligitur Vicarius Generalis, nisi habuerit
mandatum speciale.
|