CAPUT II.
De teslibus et peritis.
Can. 2023. In
processibus beatificationis omnes Christifideles, salvo praescripto can. 2027,
par. 2, n.1, tenentur, licet non vocati, ea in Ecclesiae notitiam perferre,
quae contra virtutem aut miracula aut martyrium Servi Dei facere ipsis
videantur.
Can. 2024. Tanquam
testes vocandi in primis sunt a promotore fidei, etsi a postulatore non
inducti, ii omnes qui cum Servo Dei familiaritatem vel consuetudinem habuerunt.
Can. 2025. par. 1.
Omnes de quibus in can. 2023, 2024, nisi iam tanquam testes se inductos
sciverint, dare litteras debent ad proprium Ordinarium, quibus utrum
consuetudinem cum Servo Dei habuerint, an aliquod factum peculiare aperiendum
cognoscant et quodnam illud sit, breviter exponant; Ordinarius vero has
litteras promotori fidei transmittendas curet.
par. 2. Religiosi vel religiosae litteras eiusmodi,
sigillo clausas, immediate et directe ad Ordinarium aut fidei promotorem
transmittant, vel confessario tradant qui illas quamprimum ad Ordinarium vel
promotorem fidei deferendas curet.
par. 3. Illitterati rem parocho exponant, qui ad
Ordinarium vel promotorem fidei eam referat.
Can. 2026.
Superiores religiosi gravi obligatione tenentur curandi ut omnes subditi, qui
debent, accedant ad deponendum, quos tamen nec directe nec indirecte impellant
ad testandum in unum potius quam in alium sensum.
Can. 2027. par. 1.
Admittuntur ut testes consanguinei, affines, familiares, haeretici quoque et
infideles.
par. 2. Admitti nequeunt:
1. Confessarius ad normam can. 1757, par. 3, n. 2;
2. Postulator, advocatus aut procurator in causa,
durante munere; si vero munus penitus dimiserint, admittuntur, sed adminiculum
tantum suppeditare possunt;
3. Qui munere iudicis aliquando in causa functi sunt.
Can. 2028. par. 1.
Medici a curatione, quicunque ii sint, cum de miraculis agitur, tanquam testes
sunt inducendi.
par. 2. Quod si renuerint se tribunali sistere, curet
iudex nt saltem scriptam et iuratam relationem de morbo eiusque processu
conficiant actis inserendam, vel eorum sententia per interpositam personam
excipiatur, deinde examini subiiciendam.
Can. 2029. Testes
in sua testificatione propriae scientiae causam reddere debent circa ea quae
asserunt; secus eorum testimonium nihili faciendum est.
Can. 2030. Ad
probandam famam sanctitatis vel martyrii Servi Dei qui pertinuerit ad aliquam
religionem, dimidia saltem pars testium debent esse extranei.
Can. 2031. Cum
peritorum opera est necessaria:
1. Periti sint saltem duo, quorum alter alteri sit
ignotus, salvo praescripto n. 4;
2. Deputentur a tribunali per maiorem suffraiorum
partem, audito fidei promotore, vel, si penes Sacram Congregationem operam suam
praestare debeant, a Cardinali Ponente, audito fidei generali Promotore; semper
autem excludi debent qui in causa testis munere functi sunt;
3. Postulator certior ne fiat quinam periti fuerint
designati; et ipsimet periti de sua designatione secretum servent;
4. Periti seorsum singuli ad peritiam deveniant, nisi
ex iusta causa iudex, assentiente promotore fidei, permittat ut ii simul
peritiam instituant;
5. Singuli relationem peritiae a se confectae scripto
tradant; sed deinde seorsum interrogentur, etsi peritiam simul confecerint.
|