CAPUT III.
De documentis processui inserendis.
Can. 2032. par. 1.
Documenta, quibus postulator innititur, integra exhibenda sunt tribunali.
par. 2. Sed alia quoque documenta poterit a
postulatore tribunal exigere, quae ad veritatem detegendam conferre eidem
tribunali videantur.
Can. 2033. par. 1.
Testimonia extraiudicialia scripto consignata sive ab iis quos postulator in
processu interrogari curaverit circa virtutes et martyrium Servi Dei, sive ab
aliis quos postulator interrogandos proposuerit, etsi in processibus
afferantur, recenseri tamen nequeunt inter documenta quae in iudicio de Servi
Dei sanctitate vel martyrio vim probativam habent.
par. 2. Nec elogia funebria et necrologia illico post
mortem Servi Dei exarata vel typis edita legitimam probationem constituunt.
par. 3. Multoque minus testimonia virorum quamvis
illustrium circa virtutes et opera Servi Dei non sponte, sed amicorum precibus,
eo adhuc vivente, scripto tradita.
Can. 2034. Qui
documenta exhibent, debent declarare eorum originem et authenticitatem.
Can. 2035. par. 1.
Historiae non habent vim documentorum, nisi documentis innixae in processu
exhibitis.
par. 2. Si qui magnae auctoritatis viri his documentis
usi sint eaque probaverint, eorum testimonium afferri debet tantum ad
confirmandam documentorum authenticitatem et auctoritatem.
Can. 2036. par. 1.
Documenta historica sive manu scripta, sive typis impressa, quibus postulator
Servi Dei virtutes aut cultus eidem praestiti antiquitatem eiusque non
interruptam continuationem probare intendit, inserantur in processum et cum
ipso transmittantur ad Sacram Congregationem et a viris peritis examinentur.
par. 2. At si quod ex his in bibliotheca vel tabulario
asservetur, unde deduci nequeat, eius exemplar scriptum vel photographice
redditum exhibeatur cum testificatione scripto reddita a notario tribunalis de
eius authenticitate.
par. 3. Si ne id quidem fieri possit, res deferatur ad
Sacram Congregationem, quae peritos designet ut ea recognoscant ubi
asservantur.
|