TITULUS
XXIV.
De processu beatificationis Servorum Dei
per viam non cultus.
Can. 2037. par. 1.
Personae quae in processu, sive a locorum Ordinariis iure proprio sive a
delegatis Sedis Apostolicae instruendo, partem habent, scilicet iudices,
promotor fidei ac sub-promotores, notarius et adiunctus debent, initio
uniuscuiusque processus, secundum formulam a Sacra Congregatione praescriptam,
iusiurandum praestare de munere fideliter adimplendo, de secreto servando usque
ad processus publicationem et de donis cuiusvis generis non accipiendis.
par. 2. Ordinarius, etsi partes iudicis non agat,
tenetur tamen praestare iusiurandum de secreto servando.
par. 3. Praeterquam quod de secreto servando, iurare
praeterea debent testes, nemine excepto aut dispensato, de veritate dicenda,
antequam interrogentur, de veritate dictorum, post factam interrogationem;
periti, interpretes, revisores et scriba, de munere bene adimplendo, antequam
peritiam, conversionem de uno sermone in alium, revisionem, transcriptionem
peragant; de munere bene adimpleto, post peractam peritiam, conversionem,
transcriptionem, revisionem. Etiam cursor seu nuntius iusiurandum praestet de
officio fideliter obeundo.
par. 4. Postulatores ac vice-postulatores praestare
debent iusiurandum calumniae, idest iurent se veritatem per totum processum
dicturos nullaque fraude usuros.
par. 5. Penes Sacram Congregationem, quod ad
iusiurandum attinet, servetur lex eiusdem propria.
|