CAPUT I.
De processibus a loci Ordinario iure proprio
instruendis.
Can. 2038. par. 1.
Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica
obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis,
de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia
cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico
eidem non praestito.
par. 2. Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si
petitionem admittendam esse existimaverit, debet:
1. Scripta Servi Dei perquirere;
2. Processum informativum instruere super fama
sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum;
3. Processum instruere super non cultu.
Can. 2039. par. 1.
Ad haec competens est Ordinarius loci in quo Servus Dei supremum diem obiit,
aut miracula contigerunt; qui tamen non debet ipse per se iudicium instruere,
si sit de gente Servi Dei.
par. 2. Cum antiquus exstat processus super fama
sanctitatis vel martyrii ante annos triginta confectus, sed causa, antequam a
Sede Apostolica obtineret legitimam introductionem, qualibet de causa fuerit
intermissa, ad eosdem Ordinarios eorumve successores pertinet processum
informativum conficere super continuatione famae sanctitatis vel martyrii.
Can. 2040. par. 1.
Tribunal constare debet praeside, qui est ipsemet Ordinarius per se vel per
sacerdotem ad hoc delegatum, et in hoc altero casu duobus aliis iudicibus ab
eodem Ordinario eligendis inter iudices synodates.
par. 2. Ordinarius per decretum designet tribunalis
praesidem, sive hoc munus sibi reservet, sive delegatum cum duobus aliis
iudicibus nominet; eodemque decreto nominet fidei promotorem et notarium.
Can. 2041. par. 1.
Sessiones tribunalis pro excipiendo iureiurando et examine testium habeantur
diurno, quoad fieri potest, tempore et in loco sacro.
par. 2. Post unamquamque sessionem acta causae claudi
et iudicis sigillo obsignari debent, non aperienda, nisi in sequenti sessione,
postquam iudex sigillum integrum et intactum recognoverit; si sigillum integrum
et intactum non inveniatur, iudex rem deferat ad Sacram Congregationem.
|