ART. I. De perquisitione seciptorum Servi Dei.
Can. 2042. Nomine
scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis
fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid
denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit.
Can. 2043. par. 1.
Ordinarius per publicum edictum in singulis paroeciis, si fieri potest,
vulgandum vel alio opportuniore modo scripta Servi Dei ab omnibus penes quos
exstent ad tribunal deferri iubeat, et praescripta can.2023-2025 in memoriam
revocet atque urgeat.
par. 2. Si vero agatur de causa Servi Dei ad
religionem aliquam pertinentis, vulgari praeterea debet edictum in singulis
eiusdem religionis domibus; et Superiores gravi obligatione tenentur curandi ut
haec publicatio fiat, habita expressa mentione praescripti can. 2025, par. 2,
itemque ut omnes subditi qui habeant, scripta remittant.
par. 3. Munus est promotoris fidei instare ut edictum
publicetur etiam in aliis locis ubi spes sit fore ut aliquis inveniatur qui
scriptum aliquod penes se habeat.
Can. 2044. par. 1.
Ordinarius non solum ad instantiam postulatoris, sed etiam ex officio scripta
Servi Dei diligenter perquirat.
par. 2. Quando scripta in aliena dioecesi reperiuntur,
iudex roget Ordinarium illius dioecesis, ut ea ipse perquirat ad normam iuris
et ad se una cum actis transmittat.
Can. 2045. par. 1.
Si qui ex possessoribus autographa retinere cupiant, horum apographum
authenticum ipse notarius conficiendum curet, ad Sacram Congregationem una cum
processu transmittendum.
par. 2. Quod attinet ad scripta in bibliotheca aut
tabulario asservata, standum praescripto can. 2036, par.par. 2, 3.
Can. 2046. Notarius
diligenter describat tum scriptorum numerum et qualitatem, tum acta omnia
perquisitionis ipsorum; quae acta debent praeterea ab Ordinario vel ab eius
delegato et promotore fidei subscribi ac Ordinarii sigillo muniri.
Can. 2047. par. 1.
Postulator iusiurandum coram Ordinario emittat de scriptorum perquisitione a se
diligenter facienda, et postea de eadem diligenter peracta.
par. 2. Si agatur de Serva Dei quae ad aliquam
religionem pertinuerit, suprema religionis Moderatrix vel Antistita monasterii
iusiurandum pariter praestet se diligentem scriptorum perquisitionem peregisse,
omnia quae possidebat Servae Dei scripta tradidisse, neque sibi constare
aliquam ex suis subditis aliasve personas eiusdem Servae Dei scripta adhuc
retinere.
Can. 2048. Si
agatur de causa alicuius martyris, perquisitio scriptorum fieri etiam potest
post signatam commissionem introductionis causae apud Sacram Congregationem,
secundum instructiones a Promotore generali fidei ea de re dandas.
|