ART. II. De processu informativo.
Can. 2049.
Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit
intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari
debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.
Can. 2050. par. 1.
In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur
praescripta can. 2019, 2020.
par. 2. Non est necesse ut constet in specie de
virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere,
spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et
gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem
partem populi.
par. 3. Praemissis generalibus quaestionibus ad normam
can. 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita,
virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et
quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde
interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super
articulis a postulatore exhibitis.
Can. 2051. Absolvi
nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas
litteras, de quibus in can. 2025, expenderit eique constiterit examinatos
fuisse eos de quibus in can. 2023-2025.
Can. 2052. Tribunal
cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum
exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant,
in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat,
offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.
Can. 2053. Iubente
iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui
scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.
Can. 2054. Exemplar
processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu
transcribantur.
Can. 2055. Absoluto
transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto,
praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad
authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei
subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.
Can. 2056. par. 1.
Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae
diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.
par. 2. Transumptum vero clauditur et obsignatur
sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari
conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.
|