ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi
Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram
Congregationem.
Can. 2061.
Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum
processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum
quibus in perquirendis scriptis usus est.
Can. 2062. Si post
perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea
statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest,
nisi prius revisa fuerint.
Can. 2063. par. 1.
Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram
Congregationem transmittendum.
par. 2. Una cum transumpto mittat quoque litteras tum
iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei
generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda
tum de omnibus actis legitime absolutis.
par. 3. Transmittat quoque Ordinarius descriptionem
formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.
Can. 2064. Item
Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per
postulatorem transmittat.
|