Caput II.
De causae introductione apnd Sacram Congregationem.
ART. I. De revisione scriptorum.
Can. 2065. Statim
ac scripta Servi Dei Romam transmissa fuerint, sunt illa quidem examini
subiicienda; sed Sacra Congregatio debet opportune investigare utrum, praeter
exhibita, alia quoque Servi Dei scripta sive a privatis custodita sive in
publicis archivis consignata exstent.
Can. 2066. par. 1.
Revisores scriptorum in singulis causis deligantur a Cardinali Ponente, audito
Promotore generali fidei; eorumque nomina secreto serventur.
par. 2. Ad hoc munus adsciscantur sacerdotes qui
laurea saltem in theologia vel, si religiosi fuerint, aequivalenti titulo sint
donati.
Can. 2067. par. 1.
Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita
ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus, quorum alter alteri
sit ignotus.
par. 2. Nihil obstat, si scriptorum Servi Dei numerus
ingens sit, quominus ea in plures partes dividantur, quarum unaquaeque
distinctis revisoribus tradatur.
Can. 2068. par. 1.
Iudicium revisorum debet referre num in scriptis aliquid habeatur quod fidei ac
bonis moribus adversetur, et edocere generali quadam ratione quaenam indoles,
quinam virtutum habitus vel defectus ex scriptis appareant propria fuisse Servi
Dei.
par. 2. Hoc iudicium revisores scripto proferant,
argumentis et rationibus suffultum.
Can. 2069. Si
quando iudicia revisorum discrepent, designetur ad normam can. 2066 tertius
revisor, qui munus suum eodem modo expleat.
Can. 2070. Promotor
generalis fidei obiectiones ex scriptis Servi Dei ac revisorum iudicio
desumptas, si quas habeat, Patribus Cardinalibus discutiendas proponat.
Can. 2071. Si quid
in scriptis Servi Dei fidei non omnino consonum contineri certo fuerit
demonstratum aut aliquid habeatur quod in praesenti fidelium offensioni esse
possit, Romanus Pontifex, audito Patrum Cardinalium voto et perpensis omnibus
casus circumstantiis, decidit num ad ulteriora procedi possit.
Can. 2072.
Favorabile Romani Pontificis iudicium non secumfert scriptorum approbationem,
neque impedit quominus Promotor generalis fidei et consultores possint aut
debeant in discussione virtutum obiectiones ex scriptis Servi Dei desumptas
proponere.
|