ART. II. De discussione processus informativi.
Can. 2073.
Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam
sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si
nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram
Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum
committat.
Can. 2074.
Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio
processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.
Can. 2075.
Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis
asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum
postulatori tradatur.
Can. 2076. par. 1.
Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum
summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.
par. 2. Summario addi debet fides Sub-promotoris
generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae
Congregationi exhibitis.
Can. 2077. Litterae
postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive
civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae
beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur,
dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.
Can. 2078. Si,
scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor
generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus
respondeat advocatus causae.
Can. 2079. par. 1.
Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione
concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam
exhibeat.
par. 2. Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non
modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune
consulenda.
Can. 2080.
Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo,
secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.
Can. 2081. Informationes
orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre
debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.
Can. 2082. Iudicium
circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam
sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii
profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente
referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae
in casu et ad effectum de quo agitur.
Can. 2083. par. 1.
Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut
signet, si placeat, commissionem introductionis causae.
par. 2. Si Sanctissimus commissionem signaverit,
Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris
faciat.
Can. 2084. par. 1.
Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere
possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.
par. 2. Servum Dei, cuius causa introducta tantum est,
venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne
occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod
publicum cultum redoleat.
|