ART.III. De discussione processus super non cultu.
Can. 2085. Signata
commissione introductionis causae, a Patribus Cardinalibus in comitiis
ordinariis particularibus discutiendum est dubium num confirmanda sit sententia
de non cultu ab Ordinario prolata. Si sententia Patrum Cardinalium cultum
praestitum fuisse edixerit, eorundem Patrum arbitrio, omnibus circumstantiis
attentis, causa suspendatur quousque omnia signa vetiti cultus remota fuerint,
et haec obedientia ad certum tempus, ab ipsis Patribus statuendum, fuerit
praestita.
Can. 2086. par. 1.
Si Ordinarius processum super non cultu nondum confecerit ante causae
introductionem, ad eundem processum deveniendum est auctoritate apostolica.
par. 2. Ad hunc finem fidei Promotor generalis
interrogatoria exaret quae una cum litteris remissorialibus, de quibus in can.
2087 seqq., a Sacra Congregatione expediuntur ad iudices ab ipsa designatos.
par. 3. Quando agitur de martyribus, in quorum causa
Ordinarius omiserit processum super non cultu instruere ante causae
introductionem, litteris remissorialibus ad conficiendum processum super
martyrio et causa martyrii addatur commissio ad colligendas probationes super
non cultu una cum peculiaribus interrogatoriis a fidei Promotore generali
propositis.
|