ART. II. De processus apostolici validitate
diiudicanda.
Can. 2098. Processu
apostolico ad Sacram Congregationem remisso, in primis de eiusdem processus
validitate constare debet, simulque ad examen revocetur validitas processus
informativi.
Can. 2099. Quare
ante disceptationem paretur a causae advocato positio, quae constet:
1. Informatione qua, productis documentis ad rem
necessariis in processu contentis, omnia in eo ad normam iuris peracta fuisse
demonstretur;
2. Animadversionibus Promotoris generalis fidei contra
validitatem, cum responsionibus advocati, utrisque ad normam can. 2080
exaratis.
Can. 2100. par. 1.
Pro diiudicanda validitate processus habeatur congregatio, praesentibus
Cardinali Sacrae Congregationis Praefecto, Cardinali Ponente et aliis tribus
eiusdem Sacrae Congregationis Cardinalibus ab ipso Romano Pontifice electis,
nec non Secretario, Protonotario Apostolico, Promotore generali fidei et
Sub-promotore.
par. 2. In congregatione, referente Cardinali Ponente, praelati
supradicti suum votum proferunt; et Promotor generalis fidei obiectiones, si
quas habet, proponit.
par. 3. His
omnibus discussis, Patres Cardinales iudicium ferant; quod si fuerit favorabile
et a Summo Pontifice confirmatum, decretum de processus validitate fiat.
|