TITULUS
XXV.
De processu
beatificationis Servorum Dei
per viam
cultus seu casus excepti.
Can.
2125. par. 1. Pro Servis Dei, qui post pontificatum Alexandri III et
ante tempus a constitutione Urbaniana praefixum ex tolerantia cultum habuerunt,
peti potest positiva approbatio Romani Pontificis.
par. 2. Ad
hoc autem requiritur processus ad normam canonum qui sequuntur.
Can.
2126. Ordinarius competens ad hunc processum instruendum est
Ordinarius loci ubi cultus praestatur vel documenta cultus reperiuntur, salvo
iure praeventionis si istiusmodi Ordinarii plures sint.
Can.
2127. Ad preces postulatoris Ordinarius debet:
1.o Scripta
Servi Dei perquirere;
2.o
Processum instruere super fama sanctitatis vitae, virtutum vel martyrii et
miraculorum, quo respondeatur quaestionibus: an in loco sit constans et
communis fama et persuasio de sancta Servi Dei in terris conversatione
vel de eius martyrio et martyrii causa nec non de miraculis ad eius
intercessionem patratis; an ibidem de praesenti vigeat ipsius
Servi Dei cultus et quibus obsequiis Servus Dei honoretur.
Can. 2128. His
omnibus ad Sacram Congregationem transmissis ad normam can. 2061-2063, dubium: An
signanda sit commissio introductionis causae in congregatione
ordinaria discussioni Patrum Cardinalium subiicitur, referente Cardinali
Ponente.
Can.
2129. Signata commissione, expediantur litterae remissoriales ad
viros ab ipsa Sacra Congregatione designatos, ut ad tramitem iuris processus
apostolicus instruatur super casu excepto et sententia a iudice delegato
feratur.
Can.
2130. Ex processu probari debet tum cultus initium tum non interrupta
eius continuatio usque ad sententiam delegati iudicis.
Can.
2131. Processu ad Sacram Congregationem transmisso et aperto
parataque a causae advocato positione cum animadversionibus Promotoris
generalis fidei et responsionibus ipsius patroni, in ordinaria congregatione
proponatur dubium: An confirmanda sit sententia iudicis delegati vel
an ita constet de casu excepto ut ad ulteriora procedi possit.
Can.
2132. Confirmatio sententiae iudicis delegati ex parte Romani
Pontificis eam solam vim habet, ut probet factum immemorabilis cultus Servo Dei
praestiti et usque ad sententiam perseverantis.
Can.
2133. Si sententia super casu excepto favorabilis fuerit et a Summo
Pontifice approbata, expediantur litterae remissoriales ad conficiendum
processum super virtutibus vel super martyrio eiusque causa secundum
diversitatem causarum; et serventur praescripta can. 2087-2115.
Can.
2134. Edito decreto de facto cultus immemorabilis et de heroicitate
virtutum vel de martyrio, Servus Dei habendus est aequipollenter beatificatus,
si eiusdem cultus confirmatio per decretum Romani Pontificis accesserit.
Can.
2135. Servis Dei aequipollenter beatificatis iidem concedi possunt actus
publici cultus, quibus honorari consueverunt formaliter beatificati.
|