Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS SECUNDA. DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI ET CANONIZATIONIS BEATORUM.
        • TITULUS XXVI. De Beatorum canonizatione.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XXVI.

De Beatorum canonizatione.

 

Can. 2136. Nemo potest alicuius canonizationem petere aut in eius honorem certos actus cultus a Sacra Congregatione impetrare nisi prius constiterit Servum Dei, de quo agitur, inter Beatos vel formaliter vel aequipollenter relatum esse.

Can. 2137. par. 1. Ut Sacrae Congregationi de formali aut aequipollenti beatificatione in casu constet, authenticum documentum exhibendum est.

par. 2. Si documentum huiusmodi non habeatur, legitimus processus est instituendus ad probandum factum positivae permissionis cultus exparte Romani Pontificis.

par. 3. Processu absoluto, edatur in ordinaria congregatione sententia approbationi Romani Pontificis subiicienda.

Can. 2138. par. 1. Ad canonizationem Beatorum qui formaliter beatificati sunt, requiritur approbatio duorum miraculorum, quae supervenerint post formalem beatificationem.

par. 2. Ad canonizationem vero Beatorum, qui aequipollenter fuerunt beatificati, requiritur approbatio trium miraculorum, quae post aequipollentem beatificationem patrata sint.

Can. 2139. par. 1. Cum aliquod miraculum ad intercessionem alicuius Beati patratum dicitur, Sacra Congregatio ad instantiam postulatoris decretum edit, si id Sanctissimo placuerit, de resumenda causa et de novis processibus instruendis secundum normas in superioribus canonibus traditas.

par. 2. Probata validitate processuum, discussio de novis miraculis regitur iisdem legibus quae superius statutae sunt can. 2116-2124.

Can. 2140. Post haec omnia, Romanus Pontifex, auditis votis Patrum Cardinalium et consultorum, si et quando opportunum iudicaverit, decretum fert, quo decernit tuto procedi posse ad sollemnem Beati canonizationem.

Can. 2141. Sollemnis Beatorum canonizatio, postquam in Consistorio decreta fuerit, fit servatis ritibus et sollemnitatibus in Romana Curia receptis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License