LIBER
QUINTUS.
DE DELICTIS
ET POENIS.
PARS
PRIMA.
DE
DELICTIS.
TITULUS
I.
De natura
delicti eiusque divisione.
Can.
2195. par. 1. Nomine delicti, iure ecclesiastico, intelligitur
externa et moraliter imputabilis legis violatio cui addita sit sanctio canonica
saltem indeterminata.
par. 2.
Nisi ex adiunctis aliud appareat, quae dicuntur de delictis, applicantur etiam
violationibus praecepti cui poenalis sanctio adnexa sit.
Can.
2196. Qualitas delicti desumenda est ex obiecto legis; quantitas vero
dimetienda non solum ex diversa gravitate legis laesae, sed etiam ex maiore
minoreve imputabilitate aut damno illato.
Can.
2197. Delictum est:
1.o Publicum,
si iam divulgatum est aut talibus contigit seu versatur in adiunctis ut
prudenter iudicari possit et debeat facile divulgatum iri;
2.o Notorium
notorietate iuris, post sententiam iudicis competentis quae in rem
iudicatam transierit aut post confessionem delinquentis in iudicio factam ad
normam can. 1750;
3.
Notorium notorietate facti, si publice notum sit et in talibus adiunctis
commissum, ut nulla tergiversatione celari nulloque iuris suffragio excusari
possit;
4.
Occultum, quod non est publicum; occultum materialiter, si lateat
delictum ipsum; occultum formaliter, si eiusdem imputabilitas.
Can.
2198. Delictum quod unice laedit Ecclesiae legem, natura sua, sola
ecclesiastica auctoritas persequitur, requisito interdum, ubi eadem auctoritas
necessarium vel opportunum iudicaverit, auxilio brachii saecularis; delictum
quod unice laedit legem societatis civilis, iure proprio, salvo praescripto
can. 120, punit civilis auctoritas, licet etiam Ecclesia sit in illud competens
ratione peccati; delictum quod laedit utriusque societatis legem, ab utraque
potestate puniri potest.
|