TITULUS
II.
De
imputabilitate delicti, de causis illam aggravantibus vel minuentibus et de
iuridicis delicti effectibus.
Can.
2199. Imputabilitas delicti pendet ex dolo delinquentis vel ex
eiusdem culpa in ignorantia legis violatae aut in omissione debitae
diligentiae; quare omnes causae quae augent, minuunt, tollunt dolum aut culpam,
eo ipso augent, minuunt, tollunt delicti imputabilitatem.
Can.
2200. par. 1. Dolus heic est deliberata voluntas violandi legem,
eique opponitur ex parte intellectus defectus cognitionis et ex parte
voluntatis defectus libertatis.
par. 2.
Posita externa legis violatione, dolus in foro
externo
praesumitur, donec contrarium probetur.
Can.
2201. par. 1. Delicti sunt incapaces qui actu carent usu rationis.
par. 2.
Habitualiter amentes, licet quandoque lucida intervalla habeant, vel in certis
quibusdam ratiocinationibus vel actibus sani videantur, delicti tamen incapaces
praesumuntur.
par. 3.
Delictum in ebrietate voluntaria commissum aliqua imputabilitate non vacat, sed
ea minor est quam cum idem delictum committitur ab eo qui sul plene compos sit,
nisi tamen ebrietas apposite ad delictum patrandum vel excusandum quaesita sit;
violata autem lege in ebrietate involuntaria, imputabilitas exsulat omnino, si
ebrietas usum rationis adimat ex toto; minuitur, si ex parte tantum. Idem
dicatur de aliis similibus mentis perturbationibus.
par. 4.
Debilitas mentis delicti imputabilitatem minuit, sed non tollit omnino.
Can.
2202. par. 1. Violatio legis ignoratae nullatenus imputatur, si
ignorantia fuerit inculpabilis; secus imputabilitas minuitur plus minusve pro
ignorantiae ipsius culpabilitate.
par. 2.
Ignorantia solius poenae imputabilitatem delicti non tollit, sed aliquantum
minuit.
par. 3.
Quae de ignorantia statuuntur, valent quoque de inadvertentia et errore.
Can.
2203. par. 1. Si quis legem violaverit ex omissione debitae
diligentiae, imputabilitas minuitur pro modo a prudenti iudice ex adiunctis
determinando; quod si rem praeviderit, et nihilominus cautiones ad eam
evitandam omiserit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo.
par. 2.
Casus fortuitus qui praevideri vel cui praeviso occurri nequit, a qualibet
imputabilitate eximit.
Can.
2204. Minor aetas, nisi aliud constet, minuit imputabilitatem eoque
magis quo ad infantiam propius accedit.
Can.
2205. par. 1. Vis physica quae omnem adimit agendi facultatem,
delictum prorsus excludit.
par. 2.
Metus quoque gravis, etiam relative tantum, necessitas, imo et grave
incommodum, plerumque delictum, si agatur de legibus mere ecclesiasticis,
penitus tollunt.
par. 3. Si
vero actus sit intrinsece malus aut vergat in contemptum fidei vel
ecclesiasticae auctoritatis vel in animarum damnum, causae, de quibus in par.
2, delicti imputabilitatem minuunt quidem, sed non auferunt.
par. 4.
Causa legitimae tutelae contra iniustum aggressorem, si debitum servetur
moderamen, delictum omnino aufert; secus imputabilitatem tantummodo minuit,
sicut etiam causa provocationis.
Can.
2206. Passio, si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel
nutrita, imputabilitatem potius auget; secus eam minuit plus minusve pro
diverso passionis aestu; et omnino tollit si omnem mentis deliberationem et
voluntatis consensum praecedat et impediat.
Can.
2207. Praeter alia adiuncta aggravantia, delictum augetur:
1. Pro
maiore dignitate personae quae delictum committit, aut quae delicto offenditur;
2. Ex abusu
auctoritatis vel officii ad delictum patrandum.
Can.
2208. par. 1. Recidivus sensu iuris est qui post condemnationem
rursus committit delictum eiusdem generis et in talibus rerum ac praesertim
temporis adiunctis ut eiusdem pertinacia in mala voluntate prudenter coniici
possit.
par. 2. Qui
pluries deliquerit etiam diverso in genere, suam auget culpabilitatem.
Can.
2209. par. 1. Qui communi delinquendi consilio simul physice
concurrunt in delictum, omnes eodem modo rei habentur, nisi adiuncta alicuius
culpabilitatem augeant vel minuant.
par. 2. In
delicto quod sua natura complicem postulat, unaquaeque pars est eodem modo
culpabilis, nisi ex adiunctis aliud appareat.
par. 3. Non
solum mandans qui est principalis delicti auctor, sed etiam qui ad delicti
consummationem inducunt vel in hanc quoquo modo concurrunt, non minorem,
ceteris paribus, imputabilitatem contrahunt, quam ipse delicti exsecutor, si
delictum sine eorum opera commissum non fuisset.
par. 4. Si
vero eorum concursus facilius tantum reddidit delictum, quod etiam sine
eorundem concursu commissum fuisset, minorem imputabilitatem secumfert.
par. 5. Qui
suum influxum in delictum patrandum opportuna retractatione abduxerit plene, ab
omni imputabilitate liberatur, etiamsi exsecutor delictum ob alias causas sibi
proprias nihilominus patraverit; si non abduxerit plene, retractatio minuit,
sed non aufert culpabilitatem.
par. 6. Qui
in delictum concurrit suum dumtaxat officium negligendo, imputabilitate tenetur
proportionata obligationi qua adigebatur ad delictum suo officio impediendum.
par. 7.
Delicti patrati laudatio, fructuum participatio, delinquentis occultatio et
receptatio aliive actus delictum iam plene absolutum subsequentes, nova delicta
constituere possunt, si nempe poena in lege plectantur; sed, nisi cum
delinquente de illis actibus ante delictum conventum fuerit, non secumferunt
delicti patrati imputabilitatem.
Can.
2210. par. 1. Ex delicto oritur:
1. Actio
poenalis ad poenam declarandam vel in fligendam et ad satisfactionem petendam;
2. Actio
civilis ad reparanda damna, si cui delictum damnum intulerit.
par. 2.
Utraque actio explicatur ad normam can. 1552- 1959; et idem iudex in criminali
iudicio potest ad instantiam partis laesae civilem actionem ad examen revocare
et definire.
Can.
2211. Omnes qui in delictum concurrunt ad normam can. 2209, par. par.
1-3 obligatione tenentur in solidum expensas et damna resarciendi quae ex
delicto quibuslibet personis obvenerint, licet a iudice pro rata damnati.
|