TITULUS
VII.
De poenarum
remissione.
Can.
2236. par. 1. Remissio poenae sive per absolutionem, si agatur de
censuris, sive per dispensationem, si de poenis vindicativis, concedi tantum
potest ab eo qui poenam tulit, vel ab eius competenti Superiore aut successore,
vel ab eo cui haec potestas commissa est.
par. 2 Qui
potest a lege eximere, potest quoque poenam legi adnexam remittere.
par. 3.
Iudex qui ex officio applicat poenam a Superiore constitutam, eam semel
applicatam remittere nequit.
Can.
2237. par. 1. In casibus publicis potest Ordinarius poenas latae
sententiae iure communi statutas remittere, exceptis:
1. Casibus
ad forum contentiosum deductis;
2. Censuris
Sedi Apostolicae reservatis;
3. Poenis
inhabilitatis ad beneficia, officia, dignitates, munera in Ecclesia, vocem
activam et passivam eorumve privationis, suspensionis perpetuae, infamiae
iuris, privationis iuris patronatus et privilegii seu gratiae a Sede Apostolica
concessae.
par. 2. In
casibus vero occultis, firmo praescripto can. 2254 et 2290, potest Ordinarius
poenas latae sententiae iure communi statutas per se vel per alium remittere,
exceptis censuris specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatis.
Can.
2238. Poenae remissio, vi aut metu gravi extorta, ipso iure irrita
est.
Can.
2239. par. 1. Poena valide remitti potest praesenti vel absenti,
absolute vel sub conditione, in foro externo vel interno tantum.
par. 2.
Licet poena etiam oretenus remitti possit, si tamen scripto inflicta fuerit,
expedit ut etiam eius remissio scriptis concedatur.
Can.
2240. Ad praescriptionem actionis poenialis quod attinet, servetur
dispositio can. 1703.
|