SECTIO
II.
DE POENIS
IN SPECIE.
TITULUS
VIII.
De poenis
medicinalibus seu de censuris.
CAPUT I.
De censuris
in genere.
Can.
2241. par. 1. Censura est poena qua homo baptizatus, delinquens et
contumax, quibusdam bonis spiritualibus vel spiritualibus adnexis privatur, donec,
a contumacia recedens, absolvatur.
par. 2.
Censurae, praesertim latae sententiae, maxime excommunicatio, ne infligantur,
nisi sobrie et magna cum circumspectione.
Can.
2242. par. 1. Censura punitur tantummodo delictum externum, grave,
consummatum, cum contumacia coniunctum; potest autem ferri censura etiam in
delinquentes ignotos.
par. 2. Si
agatur de censuris ferendae sententiae, contumax est qui, non obstantibus
monitionibus de quibus in can. 2233, par. 2, a delicto non desistit vel patrati
delicti poenitentiam cum debita damnorum et scandali reparatione agere
detrectat; ad incurrendam vero censuram latae sententiae sufficit transgressio
legis vel praecepti cui sit adnexa latae sententiae poena, nisi reus legitima causa
ab hac excusetur.
par. 3.
Contumaciam desiisse dicendum est, cum reum vere delicti commissi poenituerit
et simul ipse congruam satisfactionem pro damnis et scandalo dederit aut saltem
serio promiserit; iudicare autem utrum poenitentia vera sit, satisfactio
congrua aut eiusdem promissio seria, necne, illius est, a quo censurae
absolutio petitur.
Can.
2243. par. 1. Censurae inflictae per sententiam iudicialem, statim ac
latae fuerint, exsecutionem secumferunt, nec ab eis datur appellatio, nisi in
devolutivo; item a censuris ad modum praecepti inflictis datur recursus, sed in
devolutivo tantum.
par. 2.
Appellatio vero vel recursus a sententia iudiciali vel praecepto comminante
censuras etiam latae sententiae nondum contractas, nec sententiam aut
praeceptum nec censuras suspendunt, si agatur de re in qua ius non admittit
appellationem vel recursum etiam cum effectu suspensivo; secus censuras
suspendunt, firma tamen obligatione servandi id quod sententia aut praecepto
mandatur, nisi reus appellationem vel recursum interposuerit non a sola poena,
sed ab ipsa quoque sententia vel praecepto.
Can.
2244. par. 1. Non solum diversae, sed etiam eiusdem speciei censura
potest in eodem subiecto multiplicari.
par. 2.
Censura latae sententiae multiplicatur:
1. Si
diversa delicta, quorum singula censuram secumferunt, eadem vel distincta
actione committantur;
2. Si idem
delictum, censura punitum, pluries repetatur ita ut plura sint delicta
distincta;
3. Si
delictum, diversis censuris a distinetis Superioribus punitum, semel aut
pluries committatur.
par. 3.
Censura ab homine multiplicatur, si plura praecepta vel plures sententiae vel
plures distinctae partes eiusdem praecepti aut sententiae suam quaeque censuram
infligant.
Can.
2245. par. 1. Censurae aliae sunt reservatae, aliae non
reservatae.
par. 2.
Censura ab homine est reservata ei qui censuram inflixit aut sententiam
tulit, eiusve Superiori competenti, vel successori aut delegato; ex censuris
vero a iure reservatis aliae sunt reservatae Ordinario aliae
Apostolicae Sedi.
par. 3. E
reservatis Apostolicae Sedi aliae sunt reservatae simpliciter, aliae
speciali modo, aliae specialissimo modo.
par. 4.
Censura latae sententiae non est reservata, nisi in lege vel praecepto id
evpresse dicatur; et in dubio sive iuris sive facti reservatio non urget.
Can.
2246. par. 1. Ne reservetur censura, nisi attenta peculiari gravitate
delictorum et necessitate aptius providendi disciplinae ecclesiasticae et
medendi conscientiis fidelium.
par. 2.
Reservatio strictam recipit interpretationem.
par. 3.
Reservatio censurae impedientis receptionem Sacramentorum importat reservationem
peccati cui censura adnexa est; verum si quis a censura excusatur vel ab eadem
fuit absolutus, reservatio peccati penitus cessat.
Can.
2247. par. 1. Si censura Sedi Apostolicae reservata sit, Ordinarius
nequit aliam censuram sibi reservatam in idem delictum ferre.
par. 2.
Reservatio censurae in particulari territorio vim suam extra illius territorii
fines non exserit, etiamsi censuratus ad absolutionem obtinendam e territorio
egrediatur; censura vero ab homine est ubique locorum reservata ita ut
censuratus nullibi absulvi sine debitis facultatibus possit.
par. 3. Si
confessarius, ignorans reservationem, poenitentem a censura ac peccato
absolvat, absolutio censurae valet, dummodo ne sit censura ab homine aut
censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata.
Can.
2248. par. 1. Quaelibet censura, semel contracta, tollitur tantum
legitima absolutione.
par. 2.
Absolutio denegari nequit cum primum delinquens a contumacia recesserit ad
normam can. 2242, par. 3; a censura autem absolvens, potest, si res ferat, pro
patrato delicto congruam vindicativam poenam vel poenitentiam infligere.
par. 3.
Censura, per absolutionem sublata, non reviviscit, nisi in casu quo onus
impositum sub poena reincidentiae impletum non fuerit.
Can.
2249. par. 1. Si quis pluribus censuris detineatur, potest ab una
absolvi, ceteris minime absolutis.
par. 2.
Petens absolutionem, debet casus omnes indicare, secus absolutio valet tantum
pro casu expresso; quod si absolutio, quamvis particularis petitio facta sit,
fuerit generalis, valet quoque pro reticitis bona fide, excepta censura
specialissimo modo Sedi Apustolicae reservata, non autem pro reticitis mala
fide.
Can.
2250. par. 1. Si agatur de censura quae non impedit Sacramentorum
receptionem, censuratus, rite dispositus et a contumacia recedens, potest
absolvi a peccatis, firma censura.
par. 2. Si
vero agatur de censura quae impedit Sacramentorum receptionem, censuratus
nequit absolvi a peccatis, nisi prius a censura absolutus fuerit.
par. 3.
Absolutio censurae in foro sacramentali continetur in consueta forma
absolutionis peccatorum in libris ritualibus praescripta; in foro non
sacramentali quolibet modo dari potest, sed ad excommunicationis absolutionem
regulariter formam adhiberi convenit in eisdem libris traditam.
Can.
2251. Si absolutio censurae detur in foro externo, utrumque forum
afficit; si in interno, absolutus, remoto scandalo, potest uti talem se habere
etiam in actibus fori externi; sed, nisi concessio absolutionis probetur aut
saltem legitime praesumatur in foro externo, censura potest a Superioribus fori
externi, quibus reus parere debet, urgeri, donec absolutio in eodem foro habita
fuerit.
Can.
2252. Qui in periculo mortis constituti, a sacerdote, specialis
facultatis experte, receperunt absolutionem ab aliqua censura ab homine vel a
censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata, tenentur, postquam
convaluerint, obligatione recurrendi, sub poena reincidentiae, ad illum qui
censuram tulit, si agatur de censura ab homine; ad S. Poenitentiariam vel ad
Episcopum aliumve facultate praeditum, ad normam can. 2254, par. 1, si de
censura a iure; eorumque mandatis parendi.
Can.
2253. Extra mortis periculum possunt absolvere:
1. A
censura non reservata, in foro sacramentali quilibet confessarius; extra forum
sacramentale quicunque iurisdictionem in foro externo habeat in reum;
2. A
censura ab homine, ille, cui censura reservata est ad normam can. 2245,
par. 2; ipse autem potest absolutionem concedere, etiamsi reus alio domicilium
vel quasi-domicilium transtulerit;
3. A
censura a iure reservata, ille qui censuram constituit vel cui reservata
est, eorumque successores aut competentes Superiores aut delegati. Quare a
censura reservata Episcopo vel Ordinario, quilibet Ordinarius
absolvere potest suos subditos, loci vero Ordinarius etiam peregrinos; a
reservata Sedi Apostolicae, haec aliive qui absolvendi potestatem ab ea
impetraverint sive generalem, si censura simpliciter reservata sit, sive
specialem, si reservata speciali modo, sive denique
specialissimam, si reservata specialissimo modo, salvo praescripto can.
2254.
Can.
2254. par. 1. In casibus urgentioribus, si nempe censurae latae
sententiae exterius servari nequeant sine periculo gravis scandali vel infamiae,
aut si durum sit poenitenti in statu gravis peccati permanere per tempus
necessarium ut Superior competens provideat, tunc quilibet confessarius in foro
sacramentali ab eisdem, quoquo modo reservatis, absolvere potest, iniuncto
onere recurrendi, sub poena reincidentiae, intra mensem saltem per epistolam et
per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad
S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve Superiorem praeditum facultate et
standi eius mandatis.
par. 2.
Nihil impedit quominus poenitens, etiam post acceptam, ut supra, absolutionem,
facto quoque recursu ad Superiorem, alium adeat confessarium facultate
praeditum, ab eoque, repetita confessione saltem delicti cum censura,
consequatur absolutionem; qua obtenta, mandata ab eodem accipiat, quin teneatur
postea stare aliis mandatis ex parte Superioris supervenientibus.
par. 3.
Quod si in casu aliquo extraordinario hic recursus sit moraliter impossibilis,
tunc ipsemet confessarius, excepto casu quo agatur de absolutione censurae de
qua in can. 2367, potest absolutionem concedere sine onere de quo supra,
iniunctis tamen de iure iniungendis, et imposita congrua poenitentia et
satisfactione pro censura, ita ut poenitens, nisi intra congruum tempus a
confessario praefiniendum poenitentiam egerit ac satisfactionem dederit,
recidat in censuram.
|