TITULUS
X.
De remediis
poenalibus et poenitentiis.
CAPUT I.
De remediis
poenalibus.
Can.
2306. Remedia poenalia sunt:
1. Monitio;
2.
Correptio;
3.
Praeceptum;
4.
Vigilantia.
Can.
2307. Eum qui versatur in proxima occasione delictum committendi vel
in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delicti commissi,
Ordinarius per se vel per interpositam personam moneat.
Can.
2308. Si ex alicuius conversatione scandalum vel gravis ordinis
perturbatio oriantur, est locus correptioni, ab Ordinario per se vel per
interpositam personam, etiam per epistolam faciendae, peculiaribus accommodatae
conditionibus personae et facti de quo agitur.
Can.
2309. par. 1. Tam monitio quam correptio potest esse vel publica vel
secreta.
par. 2. Correptio
vel monitio publica fiat vel coram notario aut duobus testibus, vel per
epistolam ita tamen ut de receptione et tenore epistolae ex aliquo documento
constet.
par. 3.
Correptio publica fieri tantum potest adversus reum de delicto convictum vel
confessum; et est iudicialis, si fiat a iudice pro tribunali sedente vel ab
Ordinario ante processum criminalem.
par. 4.
Correptio iudicialis vel habetur loco poenae vel fit ad augendam poenam,
praecipue si agatur de recidivo.
par. 5. De
monitione et correptione, etsi secreto factae fuerint, constare debet ex aliquo
documento in secreto archivo Curiae asservando.
par. 6. Tam
correptio quam monitio fieri potest semel vel pluries, pro Superioris arbitrio
et prudentia.
Can.
2310. Monitionibus et correptionibus incassum factis, vel si ex
eisdem effectum sperare non liceat, datur praeceptum, quo quid agere quidve
evitare praeventus debeat, accurate indicetur, cum poenae comminatione in casu
transgressionis.
Can.
2311. par. 1. Si casus gravitas ferat et praecipue si agatur de eo
qui in periculo versetur relabendi in idem crimen, eum Ordinarius submittat
vigilantiae.
par. 2.
Vigilantia praecipi quoque potest ad augendam poenam, praecipue in recidivos.
|