TITULUS
XV.
De crimine
falsi.
Can.
2360. par. 1. Omnes fabricatores vel falsarii litterarum, decretorum
vel rescriptorum Sedis Apostolicae vel iisdem litteris, decretis vel rescriptis
scienter utentes incurrunt ipso facto in excommunicationem speciali modo Sedi
Apostolicae reservatam.
par. 2.
Clerici delictum de quo in par. 1 committentes aliis poenis praeterea
coerceantur, quae usque ad privationem beneficii, officii, dignitatis et
pensionis ecclesiasticae extendi possunt; religiosi autem priventur omnibus
officiis quae in religione habent et voce activa ac passiva, praeter alias
poenas in propriis cuiusque constitutionibus statutas.
Can.
2361. Si quis in precibus ad rescriptum a Sede Apostolica vel a loci
Ordinario impetrandum fraude vel dolo verum reticuerit aut falsum exposuerit,
potest a suo Ordinario pro culpae gravitate puniri, salvo praescripto ean. 45,
1054.
Can.
2362. Litterarum vel actorum ecclesiasticorum tam publicorum quam
privatorum fabricatores vel falsarii vel huiusmodi documentis scienter utentes,
pro gravitate delicti coerceantur, firmo praescripto can. 2406, par. 1.
Can.
2363. Si quis per seipsum vel per alios confessarium de
sollicitationis crimine apud Superiores falso denuntiaverit, ipso facto
incurrit in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam, a qua
nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter
retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit;
imposita insuper gravi ac diuturna poenitentia, firmo praescripto can. 894.
|