TITULUS
III.
De
obligationibus clericorum.
Can.
124. Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et
exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere.
Can.
125. Curent locorum Ordinarii:
1.o
Ut clerici omnes poenitentiae sacramento frequenter conscientiae maculas
eluant;
2.deg. Ut
iidem quotidie orationi mentali per aliquod tempus incumbant, sanctissimum
Sacramentum visitent, Deiparam Virginem mariano rosario colant, conscientiam
suam discutiant.
Can.
126. Omnes sacerdotes saeculares debent tertio saltem quoque anno
spiritualibus exercitiis, per tempus a proprio Ordinario determinandum, in pia
aliqua religiosave domo ab eodem designata vacare; neque ab eis quisquam
eximatur, nisi in casu particulari, iusta de causa ac de expressa eiusdem
Ordinarii licentia.
Can.
127. Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali obligatione
tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi.
Can.
128. Quoties et quandiu id, iudicio proprii Ordinarii, exigat
Ecelesiae necessitas, ac nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est
clericis ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab Episcopo commissum.
Can.
l29. Clerici studia, praesertim sacra, recepto sacerdotio, ne
intermittant; et in sacris disciplinis solidam illam doctrinam a maioribus
traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, devitantes profanas
vocum novitates et falsi nominis scientiam.
Can.
l30. par. I. Expleto studiorum curriculo, sacerdotes omnes, etsi
beneficium paroeciale aut canonicale consecuti, nisi ab Ordinario loci ob
iustam causam fuerint exempti, examen singulis annis saltem per integrum
triennium in diversis sacrarum scientiarum disciplinis, antea opportune
designatis, subeant secundum modum ab eodem Ordinario determinandum.
par. 2. In
collatione officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum ratio habeatur eorum,
qui, ceteris paribus, in memoratis periculis magis praestiterunt.
Can.
131. par. 1. In civitate episcopali et in singulis vicariatibus
foraneis saepius in anno, diebus arbitrio Ordinarii loci praestituendis,
conventus habeantur quos collationes seu conferentias vocant, de
re morali et liturgica; quibus addi possunt aliae exercitationes quas
Ordinarius opportunas iudicaverit ad scientiam et pietatem clericorum
promovendam.
par. 2. Si
conventus haberi difficile sit, resolutae quaestiones scriptae mittantur,
secundum normas ab Ordinario statuendas.
par. 3.
Conventui interesse, aut, deficiente conventu scriptam casuum solutionem
mittere debent, nisi a loci Ordinario exemptionem antea expresse obtinuerint
tum omnes sacerdotes saeculares, tum religiosi licet exempti curam animarum
habentes et etiam, si collatio in eorum domibus non habeatur, alii religiosi
qui facultatem audiendi confessiones ab Ordinario obtinuerunt.
Can.
l32. par. 1. Clerici in maioribus ordinibus constituti a nuptiis
arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem
peccantes sacrilegii quoque rei sint, salvo praescripto can. 214, par. 1.
par. 2.
Clerici minores possunt quidem nuptias inire sed, nisi matrimonium fuerit
nullum vi aut metu eisdem incusso, ipso iure e statu clericali decidunt.
par. 3.
Coniugatus qui sine dispensatione apostolica ordines maiores, licet bona fide,
suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur.
Can.
133. par. 1. Caveant clerici ne mulieres, de quibus suspicio esse
possit, apud se retineant aut quoquo modo frequentent.
par. 2.
Eisdem licet cum illis tantum mulieribus cohabitare in quibus naturale foedus
nihil mali permittit suspicari, quales sunt mater, soror, amita et huiusmodi,
aut a quibus spectata morum honestas, cum provectiore aetate coniuncta, omnem
suspicionem amoveat.
par. 3.
Iudicium an retinere vel frequentare mulieres, etiam illas in quas communiter
suspicio non cadit, in peculiari aliquo casu scandalo esse possit aut
incontinentiae aferre periculum, ad Ordinarium loci pertinet, cuius est
clericos ab hac retentione vel frequentatione prohibere.
par. 4.
Contumaces praesumuntur concubinarii.
Can.134.
Consuetudo vitae communis inter clericos laudanda ac suadenda est, eaque, ubi
viget, quantum fieri potest, servanda.
Can.
135. Clerici, in maioribus ordinibus constituti, exceptis iis de
quibus in can. 213, 214, tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre
recitandi
secundum proprios et probatos liturgicos libros.
Can.
136. par. 1. Omnes clerici decentem habitum ecclesiasticum, secundum
legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta, deferant,
tonsuram seu coronam clericalem, nisi recepti populorum mores aliter ferant,
gestent, et capillorum simplicem cultum adhibeant.
par. 2. Annulo
ne utantur, nisi id ipsis a iure aut apostolico privilegio sit concessum.
par. 3.
Clerici minores qui propria auctoritate sine legitima causa habitum
ecclesiasticum et tonsuram dimiserint, nec, ab Ordinario moniti, sese intra
mensem emendaverint, ipso iure e statu clericali decidunt.
Can.
137. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetur,
inconsulto loci Ordinario.
Can.
138. Clerici ab iis omnibus quae statum suum dedecent, prorsus
abstineant: indecoras artes ne exerceant; aleatoriis ludis, pecunia exposita,
ne vacent; arma ne gestent, nisi quando iusta timendi causa subsit; venationi
ne indulgeant, clamorosant antem nunquam exerceant; tabernas aliaque similia
loca sine necessitate aut alia iusta causa ab Ordinario loci probata ne
ingrediantur.
Can.
l39. par. 1. Ea etiam quae, licet non indecora a clericali tamen
statu aliena sunt, vitent.
par. 2.
Sine apostolico indulto medicinam vel chirurgiam ne exerceant; tabelliones seu
publicos notarios nisi in Curia ecclesiastica, ne agant; officia publica, quae
exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis secumferunt, ne
assumant.
par. 3.
Sine licentia sui Ordinarii ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium
aut officia saecularia quae secumferant onus reddendarum rationum; procuratoris
aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili
quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae; in laicali iudicio
criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne
testimonium quidem sine necessitate ferentes.
par. 4.
Senatorum aut oratorum legibus ferendis quos deputatos vocant munus ne
sollicitent neve acceptent sine licentia Sanctae Sedis in locis ubi pontificia
prohibitio intercesserit; idem ne attentent aliis in locis sine licentia tum
sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est.
Can.
140. Spectaculis, choreis et pompis quae eos dedecent, vel quibus
clericos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, ne intersint.
Can.
141. par. 1. Saecularem militiam ne capessant voluntarii, nisi cum
sui Ordinarii licentia, ut citius liberi evadant, id fecerint; neve intestinis
bellis et ordinis publici perturbationibus opem quoquo moda ferant.
par. 2.
Clericus minor qui contra praescriptum par. 1 sponte sua militiae nomen
dederit, ipso iure e statu clericali decidit.
Can.
142. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut
mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem.
Can.
l43. Clerici, licet beneficium aut officium residentiale non habeant,
a sua tamen dioecesi per notabile tempus sine licentia saltem praesumpta
Ordinarii proprii ne discedant.
Can.
144. Qui cum licentia sui Ordinarii in aliam dioecesim transierit,
suae dioecesi manens incardinatus, revocari potest, iusta de causa et naturali
aequitate servata; et etiam Ordinarius alienae dioecesis potest ex iusta causa
eidem denegare licentiam ulterioris commorationis in proprio territorio, nisi
beneficium eidem contulerit.
|