TITULUS V.
De potestate ordinaria
et delegata.
Can. 196. Potestas
iurisdictionis seu regiminis quae ex divina institutione est in Ecclesia, alia
est fori externi, alia fori interni, seu conscientiae, sive sacramentalis sive
extra-sacramentalis.
Can. 197. par. 1. Potestas
iurisdictionis ordinaria ea est quae ipso iure adnexa est officio; delegata,
quae commissa est personae.
par. 2. Potestas
ordinaria potest esse sive propria sive vicaria.
Can. 198. par. 1. In iure nomine
Ordinarii intelliguntur, nisi quis expresse excipiatur, praeter Romanum Pontificem,
pro suo quisque territorio Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus
nullius eorumque Vicarius Generalis, Administrator, Vicarius et Praefectus
Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris
praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine, pro suis
vero subditis Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis.
par. 2. Nomine autem
Ordinarii loci seu locorum veniunt omnes recensiti, exceptis
Superioribus religiosis.
Can. 199. par. 1. Qui
iurisdictionis potestatem habet ordinariam, potest eam alteri ex toto vel ex
parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur.
par. 2. Etiam potestas
iurisdictionis ab Apostolica Sede delegata subdelegari potest sive ad actum,
sive etiam habitualiter, nisi electa fuerit industria personae aut subdelegatio
prohibita.
par. 3. Potestas
delegata ad universitatem negotiorum ab eo qui infra Romanum Pontificem habet
ordinariam potestatem, potest in singulis casibus subdelegari.
par. 4. ln aliis casibus
potestas iurisdictionis delegata subdelegari potest tantummodo ex concessione
expresse facta, sed articulum aliquem non iurisdictionalem etiam sine expressa
commissione iudices delegati possunt subdelegare.
par. 5. Nulla
subdelegata potestas potest iterum subdelegari, nisi id expresse concessum
fuerit.
Can. 200. par. 1. Potestas
iurisdictionis ordinaria et ad universitatem negotiorum delegata, late
interpretanda est; alia quaelibet stricte; cui tamen delegata potestas est, ea
quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset.
par. 2. Ei, qui
delegatum se asserit, incumbit onus grobandae delegationis.
Can. 201. par. 1. Potestas
iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri.
par. 2. Iudicialis
potestas tam ordinaria quam delegata exerceri nequit in proprium commodum aut
extra territorium, salvis praescriptis can. 401, par. 1, 881, par. 2 et 1637.
par. 3. Nisi aliud ex
rerum natura aut ex iure constet, potestatem iurisdictionis voluntariam seu
non-iudicialem quis exercere potest etiam in proprium commodum, aut extra
territorium exsistens, aut in subditum e territorio absentem.
Can. 202. par. 1. Actus
potestatis iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae collatae pro foro
externo, valet quoque pro interno, non autem e converso.
par. 2. Potestas collata
pro foro interno exerceri potest etiam in foro interno extra-sacramentali, nisi
sacramentale exigatur.
par. 3. Si forum, pro
quo potestas data est, expressum non fuerit, potestas intelligitur concessa pro
utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud constet.
Can. 203. par. 1. Delegatus qui
sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit.
par. 2. Hos tamen
excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea
ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praeseriptus
tanquam conditio.
Can. 204. par. 1. Quod quis
Superiorem adit, inferiore praetermisso, non idcirco voluntaria suspenditur
inferioris potestas, sive haec ordinaria fuerit sive delegata.
par. 2. Attamen rei ad
Superiorem delatae ne se immisceat inferior, nisi ex gravi urgentique causa; et
hoc in casu statim Superiorem de re moneat.
Can. 205. par. 1. Si plures
iurisdictionem delegatam obtinuerint pro eodem negotio, et dubitetur utrum
delegatio facta fuerit in solidum an collegialiter, praesumitur facta in
solidum in re voluntaria, collegialiter in re iudiciali.
par. 2. Pluribus in
solidum delegatis, qui antea negotium occupavit, alios ab eodem excludit, nisi
aut posthac impediatur aut nolit ulterius in negotio procedere.
par. 3. Pluribus
collegialiter delegatis, omnes simul pro actorum validitate in negotio
expediendo procedere debent, nisi in mandato aliud cautum sit.
Can. 206. Pluribus successive
delegatis, ille negotium expedire debet cuius mandatum anterius est nec
posteriore rescripto expresse abrogatum fuit.
Can. 207. par. 1. Potestas
delegata exstinguitur, expleto mandato; elapso tempore aut exhausto numero
casuum pro quo concessa fuit; cessante causa finali delegationis; revocatione
delegantis delegato directe intimata aut renuntiatione delegati deleganti
directe intimata et ab eodem acceptata; non autem resoluto iure delegantis,
nisi in duobus casibus de quibus in can. 61.
par. 2. Sed potestate
pro foro interno concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel
exhausto casuum numero, validus est.
par. 3. Pluribus
collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque delegatio exspirat,
nisi aliud ex tenore delegationis constet.
Can. 208. Ad normam can. 183,
par. 2, potestas ordinaria non exstinguitur resoluto iure concedentis officium
cui adnexa est; sed cessat, amisso officio; silet, legitima appellatione
interposita, nisi forte appellatio sit tantum in devolutivo, firmo praescripto
can. 2264, 2284.
Can. 209. In errore communi aut
in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictionem supplet
Ecclesia pro foro tum externo tum interno.
Can. 210. Potestas ordinis, a
legitimo Superiore ecclesiastico sive adnexa officio sive commissa personae,
nequit aliis demandari, nisi id expresse fuerit iure vel indulto concessum.
|