TITULUS VI.
De reductione clericorum
ad statum laicalem.
Can. 211. par. 1. Etsi sacra
ordinatio, semel valide recepta, nunquam irrita fiat, clericus tamen maior ad
statum laicalem redigitur rescripto Sanctae Sedis, decreto vel sententia ad
normam can. 214, demum poena degradationis.
par. 2. Clericus minor
ad statum laicalem regreditur, non solum ipso facto ob causas in iure
descriptas, sed etiam sua ipsius voluntate, praemonito loci Ordinario, aut
eiusdem Ordinarii decreto iusta de causa lato, si nempe Ordinarius, omnibus
perpensis, prudenter iudicaverit clericum non posse cum decore status
clericalis ad ordines sacros promoveri.
Can. 212. par. 1. Qui in minoribus
ordinibus constitutus ad statum laicalem quavis de causa regressus est, ut
inter clericos denuo admittatur, requiritur licentia Ordinarii dioecesis cui
incardinatus fuit per ordinationem, non concedenda, nisi post diligens examen
super vita et moribus, et congruum, iudicio ipsius Ordinarii, experimentum.
par. 2. Clericus vero
maior qui ad statum laicalem rediit, ut inter clericos denuo admittatur,
indiget Sanctae Sedis licentia.
Can. 213. par. 1. Omnes qui e
clericali statu ad laicalem legitime redacti aut regressi sunt, eo ipso
amittunt officia, beneficia, iura ac privilegia clericalia et vetantur in
habitu ecclesiastico incedere ac tonsuram deferre.
par. 2. Clericus tamen
maior obligatione caelibatus tenetur, salvo praescripto can. 214.
Can. 214. par. 1. Clericus qui
metu gravi coactus ordinem sacrum recepit nec postea, remoto metu, eandem
ordinationem ratam habuit saltem tacite per orainis exercitium, volens tamen
per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere ad statum laicalem,
legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis
redigatur sine ullis caelibatus ac horarum canonicarum obligationibus.
par. 2. Coactio autem et
defectus ratihabitionis probari debent ad normam can. 1993-1998.
|