SECTIO
II.
DE CLERICIS IN SPECIE.
Can. 2l5. par. 1. Unius supremae
ecclesiasticae potestatis est provincias ecclesiasticas dioeceses, abbatias vel
praelaturas nullius, vicariatus apostolicos, praefecturas apostolicas
erigere, aliter circumscribere dividere, unire, supprimere.
par. 2. In iure nomine
dioecesis venit quoque abbatia vel praelatura nullius; et nomine Episcopi,
Abbas vel Praelatus nullius, nisi ex natura rei vel sermonis contextu
aliud constet.
Can. 216. par. 1. Territorium
cuiuslibet dioecesis dividatur in distinctas partes territoriales; unicuique
autem parti sua peculiaris ecclesia cum populo determinato est assignanda,
suusque peculiaris rector, tanquam proprius eiusdem pastor, est praeficiendus
pro necessaria animarum cura.
par. 2. Pari modo
vicariatus apostolicus et praefectura apostolica, ubi commode fieri possit, dividantur.
par. 3. Partes dioecesis
de quibus in par. 1, sunt paroeciae; partes vicariatus apostolici ac
praefecturae apostolicae, si peculiaris rector eisdem fuerit assignatus,
appellantur quasi-paroeciae.
par. 4. Non possunt sine
speciali apostolico indulto constitui paroeciae pro diversitate sermonis seu
nationis fidelium in eadem civitate vel territorio degentium,nec paroeciae mere
familiares aut personales; ad constitutas autem quod attinet, nihil innovandum,
inconsulta Apostolica Sede.
Can. 217. par. l. Episcopus
territorium suum in regiones seu districtus, pluribus paroeciis constantes,
distribuat, qui veniunt nomine vicariatus foranei, decanatus,
archipresbyteratus, etc.
par. 2. Si haec
distributio, ratione circumstantiarum, videatur impossibilis aut inopportuna,
Episcopus consulat Sanctam Sedem, nisi ab eadem iam fuerit provisum.
|