CAPUT
IV.
De Curia Romana.
Can. 242. Curia Romana constat
Sacris Congregationibus, Tribunalibus et Officiis, prout inferius enumerantur
et describuntur.
Can. 243. par. l. In singulis
Congregationibus, Tribunalibus, Officiis servanda est disciplina et tractanda
sunt negotia secundum normas tum generales tum particulares, quas ipsis Romanus
Pontifex praestituerit.
par. 2. Omnes qui ad
Congregationes, Tribunalia, Officia Romanae Curiae pertinent, ad secretum
servandum tenentur intra fines et secundum modum ex disciplina unicuique
propria determinatum.
Can. 244. par. l. Nihil grave
aut extraordinarium in iisdem Congregationibus, Tribunalibus, Officiis agatur,
nisi a Moderatoribus eorundem Romano Pontifici fuerit antea significatum.
par. 2. Gratiae quaevis
ac resolutiones indigent pontificia approbatione, exceptis iis pro quibus
eorundem Officiorum, Tribunalium, Congregationum Moderatoribus speciales
facultates tributae sint, exceptisque sententiis Tribunalis Sacrae Romanae
Rotae et Signaturae Apostolicae.
Can. 245. Controversiam, si qua
exoriatur, de competentia inter Sacras Congregationes, Tribunalia vel Officia
Romanae Curiae, dirimit coetus S.R.E. Cardinalium, quos Romanus Pontifex singulis
vicibus designaverit.
|