Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.
          • CAPUT IV. De Curia Romana.
            • ART. III. De Officiis Curiae Romanae.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ART. III. De Officiis Curiae Romanae.

Can. 260. par. l. Cancellariae Apostolicae, cui praeest Cardinalis Cancellarius Sanctae Romanae Ecclesiae, hoc est proprium munus, apostolicas expedire litteras seu bullas pro beneficiorum et officiorum consistorialium provisione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.

par. 2. Quae litterae seu bullae ne expediantur nisi de mandato Congregationis Consistorialis circa negatia ad eius competentiam spectantia, aut de mandato Summi Pontificis circa alia negotia, servatis in singulis casibus ipsius mandati terminis.

Can. 261. Datariae Apostolicae, quam moderatur Cardinalis Datarius Sanctae Romanae Ecclesiae, commissum est cognoscere de idoneitate promovendorum ad beneficia non consistorialia Apostolicae Sedi reservata; conficere et expedire apostolicas litteras pro eorum collatione; eximere in conferendo beneficio a conditionibus requisitis, quoties eius collatio ad Ordinarium non pertinet; curare pensiones et onera quae Summus Pontifex in memoratis conferendis beneficiis imposuerit.

Can. 262. Camerae Apostolicae, cui praesidet Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Camerarius, cura est atque administratio bonorum ac iurium temporalium Sanctae Sedis, quo tempore praesertim haec vacua habeatur; et tunc adamussim serventur normae statutae in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904.

Can. 263. Officium Secretariae Status, cuius moderator est Cardinalis Secretarius Status, constat triplici parte hoc ordine:

1.o Prima pars, cui praesidet Secretarius Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraodinariis, versatur in negotiis quae eidem,Congregationi examinanda subiici debent ad normam can. 255, ceteris pro diversa eorum natura ad peculiares Congregationes remissis;

2.o Altera pars, cui praeest Substitutus, incumbit in ordinaria negotia;

3.o Tertiam partem dirigit Cancellarius Brevium Apostolicorum, qui vacat expeditioni Brevium.

Can. 264. Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License