CAPUT
X.
De Praelatis
inferioribus.
Can. 319. par. 1. Praelati qui
praesunt territorio proprio, separato ab omni dioecesi, cum clero et populo,
dicuntur Abbates vel Praelati nullius, nempe dioecesis, prout eorum
ecclesia dignitate abbatiali vel simpliciter praelatitia gaudet.
par. 2. Abbatia vel
praelatura nullius, tribus saltem paroeciis non constans, singulari iure
regitur, nec eidem applicantur quae canones statuunt de abbatiis vel
praelaturis nullius.
Can. 320. par. l. Abbates vel
Praelati nullius nominantur et instituuntur a Romano Pontifice, salvo
iure electionis aut praesentationis, si cui legitime competat; quo in casu ab
eodem Romano Pontifice confirmari aut institui debent.
par. 2. Assumendi ad
abbatiam vel praelaturam nullius iisdem qualitatibus ornati esse debent, quas
ius in Episcopis requirit.
Can. 321. Si cui collegio est
ius eligendi Abbatem vel Praelatum nullius, ad validam electionem requiritur
numerus suffragiorum absolute maior, demptis suffragiis nullis, firmo peculiari
iure quod maiorem suffragiorum numerum exigat.
Can. 322. par. l. Abbas vel Praelatus nullius
nequit quovis titulo sive per se sive per alios in regimen abbatiae vel
praelaturae se ingerere, antequam eiusdem possessionem ceperit, ad normam can.
334, par. 3.
par. 2. Abbates vel
Praelati nullius qui ex praescripto apostolico vel ex propriae
religionis constitutionibus benedici debent, intra tres menses a receptis
litteris apostolicis, cessante legitimo impedimento, benedictionem ab Episcopo,
quem maluerint, accipiant.
Can. 323. par. 1. Abbas vel
Praelatus nullius easdem potestates ordinarias easdemque obligationes
cum iisdem sanctionibus habet, quae competunt Episcopis residentialibus in
propria dioecesi.
par. 2. Si charactere
episcopali non sit ornatus et benedictionem, si eam recipere debet, receperit,
praeter alia munera quae in can. 294, par. 2 describuntur, potest quoque
ecclesias et altaria immobilia consecrare.
par. 3. Quod attinet ad
Vicarii Generalis constitutionem, serventur praescripta can, 366-37l.
Can. 324. Capitulum religiosum
abbatiae vel praelaturae nullius regitur propriis legibus ac
constitutionibus; Capitulum saeculare, iure communi.
Can. 325. Abbas vel Praelatus
nullius, licet charactere episcopali careat, utitur tamen in proprio
territorio insignibus pontificalibus cum throno ac baldachino et iure ibidem
officia divina pontificali ritu celebrandi; crucem autem pectoralem, annulum
cum gemma, ac pileolum violaceum potest etiam extra territorium deferre.
Can. 326. Si praelatura saecularis
Capitulo careat, eligantur consultores ad normam can. 423-428.
Can. 327. par. 1. Abbatia vel
praelatura nullius vacante, si agatur de abbatia vel praelatura
religiosa, succedit Capitulum religiosorum, nisi constitutiones aliud ferant;
si de saeculari, Capitulum canonicorum; utrumque autem Capitulum intra octiduum
debet Vicarium Capitularem deputare ad normam can. 432 seqq., qui abbatiam vel
praelaturam regat usque ad novi Abbatis vel Praelati electionem.
par. 2. Abbatia vel
praelatura impedita, servetur praescriptum can. 429.
Can. 328. Circa Romani
Pontificis Familiares, sive praelati titulo gaudeant, sive non, standum
privilegiis, regulis et traditionibus pontificiae Domus.
|