Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VIII. De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.
          • CAPUT I. De Episcopis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS VIII.

De potestate episcopali deque iis qui de eadem participant.

CAPUT I.

De Episcopis.

Can. 329. par. 1. Episcopi sunt Apostolorum successores atque ex divina institutione peculiaribus ecclesiis praeficiuntur quas cum potestate ordinaria regunt sub auctoritate Romani Pontificis.

par. 2. Eos libere nominat Romanus Pontifex.

par. 3. Si cui collegio concessum sit ius eligendi Episcopum, servetur praescriptum can. 321.

Can. 330. Antequam quis in Episcopum assumatur, constare debet, secundum modum a Sede Apostolica determinatum, eum esse idoneum.

Can. 331. par. l. Ut quis idoneus habeatur, debet esse:

1.o Natus ex legitimo matrimonio, non autem legitimatus etiam per subsequens matrimonium;

2.o Annos natus saltem triginta;

3.o A quinquennio saltem in sacro presbyteratus ordine constitutus;

4.o Bonis moribus, pietate, animarum zelo, prudentia, ceterisque dotibus, praeditus, quae ipsum aptum efficiant ad gubernandam dioecesim de qua agitur;

5.o Laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in athenaeo aliquo vel in Instituto studiorum a Sancta Sede probatis, vel saltem earundem disciplinarum vere peritus; quod si ad religionem aliquam pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat.

par. 2. Etiam electus, praesentatus vel quoquo modo ab illis designatus, qui privilegio a Sancta Sede concesso praesentandi seu designandi gaudent, debet memoratis qualitatibus pollere.

par. 3. Iudicare num quis idoneus sit, ad Apostolicam Sedem unice pertinet.

Can. 332. par. 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo, etiam electo, praesentato vel designato a civili quoque Gubernio, necessaria est canonica provisio seu institutio, qua Episcopus vacantis dioecesis constituitur, quaeque ab uno Romano Pontifice datur.

par. 2. Ante canonicam institutionem seu provisionem candidatus, praeter fidei professionem de qua in can.1406-1408, iusiurandum fidelitatis erga Sanctam Sedem edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam.

Can. 333. Nisi legitimo impedimento prohibeatur, promotus ad episcopatum, etiamsi S.R.E. sit Cardinalis, debet, intra tres menses a receptis apostolicis litteris, consecrationem suscipere, et intra quatuor ad suam dioecesim pergere, salvo praescripto can. 238, par. 2.

Can. 334. par. 1. Episcopi residentiales sunt ordinarii et immediati pastores in dioecesibus sibi commissis.

par. 2. In regimen tamen dioecesis neque per se neque per alios, nec ullo sub titulo sese ingerere possunt, nisi prius eiusdem dioecesis possessionem canonice ceperint; sed si ante suam ad episcopatum designationem vicarii capitulares, officiales, oeconomi fuerint renuntiati, haec officia etiam post desigantionem retinere et exercere possunt.

par. 3. Canonicam dioecesis possessionem capiunt Episcopi residentiales simul ac in ipsa dioecesi vel per se vel per procuratorem apostolicas litteras Capitulo ecclesiae cathedralis ostenderint, praesente secretario Capituli vel cancellario Curiae, qui rem in aeta referat.

Can. 335. par. 1. Ius ipsis et officium est gubernandi dioecesim tum in spiritualibus tum in temporalibus cum potestate legislativa, iudiciaria, coactiva ad normam sacrorum canonum exercenda.

par. 2. Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur.

Can. 336. par. 1. Observantiam legum ecelesiasticarum Episcopi urgeant; nec in iure communi dispensare possunt, nisi ad normam can. 81.

par. 2. Advigilent ne abusus in ecelesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, praedicationem verbi Dei, sacras indulgentias, implementum piarum voluntatum; curentque ut puritas fidei ac morum in clero et populo conservetur, ut fidelibus, praecipue pueris ac rudibus, pabulum doctrinae christianae praebeatur, ut in scholis puerorum ac iuvenum institutio secundum catholicae religionis principia tradatur.

par. 3. Circa praedicationis munus, servetur praescriptum can.1327.

Can. 337. par. l. Episcopus in tota dioecesi, ne exceptis quidem locis exemptis, potest pontificalia exercere; non vero extra dioecesim sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto consensu Ordinarii loci, et, si agatur de ecclesia exempta, de consensu Superioris religiosi.

par. 2. Exercere pontificalia in iure est sacras functiones peragere quae ex legibus liturgicis requirunt insignia pontificalia, idest baculum et mitram.

par. 3. Episcopus, licentiam concedens pontificalia exercendi in suo territorio, potest quoque permittere usum throni cum baldachino.

Can. 338. par. l. Etiamsi Episcopi Coadiutorem habeant, tenentur lege personalis in dioecesi residentiae.

par. 2. Praeterquam causa visitationis Sacrorum Liminum, Conciliorum, quibus interesse debent, vel civilis officii suis ecclesiis legitime adiuncti, abesse possunt aequa de causa non ultra duos vel ad summum tres menses intra annum, sive continuos sive intermissos, dummodo cautum sit ne ex ipsorum absentia dioecesis quidquam detrimenti capiat: quod tamen tempus coniungi nequit sive cum tempore sibi concesso occasione suae promotionis, vel visitationis Sacrorum Liminum, vel assistentiae Concilio, sive cum tempore vacationum anni subsequentis.

par. 3. Ab ecclesia cathedrali ne absint tempore Adventus et Quadragesimae, diebus Nativitatis, Resurrectionis Domini, Pentecostes et Corporis Christi, nisi ex gravi et urgenti causa.

par. 4. Si ultra sex menses e dioecesi illegitime abfuerint, Episcopum Metropolita, ad normam can. 274, n. 4, Metropolitam antiquior Suffraganeus residens Sedi Apostolicae denuntiet.

Can. 339. par. l. Debent quoque, post captam sedis possessionem, omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota, omnibus dominicis aliisque festis diebus de praecepto, etiam suppressis, Missam pro populo sibi commisso applicare.

par. 2. In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis est ut Missam unam pro populo applicent.

par. 3. Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo applicanda est in die ad quem; secus in die a quo.

par. 4. Episcopus Missam pro populo diebus supra indicatis per se ipse applicare debet; si ab eius celebratione legitime impediatur, statis diebus applicet per alium; si neque id praestare possit, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die.

par. 5. Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applicationem unius Missae pro universo populo sibi commisso.

par. 6. Episcopus, qui obligationi de qua in superioribus paragraphis, non satisfecerit, quam citius pro populo tot applicet Missas, quot omisit.

Can. 340. par. 1. Omnes Episcopi tenentur singulis quinquenniis relationem Summo Pontifici facere super statu dioecesis sibi commissae secundum formulam ab Apostolica Sede datam.

par. 2. Quinquennia sunt fixa et communia, atque computantur a die 1 Ianuarii 1911; in primo quinquennii anno relationem exhibere debent Episcopi Italiae, insularum Corsicae, Sardiniae, Siciliae, Melitae, et aliarum minorum adiacentium; in altero, Episcopi Hispaniae, Portugalliae, Galliae, Belgii, Hollandiae, Angliae, Sentiae et Hiherniae, cum insulis adiacentibus; in tertio, ceteri Europae Episcopi, cum insulis adiacentibus; in quarto, Episcopi totius Americae et insularum adiacentium; in quinto, Episcopi Africae, Asiae, Australiae et insularum his orbis partibus adiacentium.

par. 3. Si annus pro exhibenda relatione assignatus inciderit ex toto vel ex parte in primum biennium ab inito dioecesis regimine, Episcopus pro ea vice a conficienda et exhibenda relatione abstinere potest.

Can. 341. par. l. Omnes et singuli Episcopi eo anno quo relationem exhibere tenentur, ad Urbem; Beatorum Apostolorum Petri et Pauli sepulcra veneraturi, accedant et Romano Pontifici se sistant.

par. 2. Sed Episcopis qui extra Europam sunt, permittitur ut alternis quinquenniis, idest singulis decenniis, Urbem petant.

Can. 342 Episcopus debet praedictae obligationi satisfacere per se vel per Coadiutorem, si quem habeat aut, ex iustis causis a Sancta Sede probandis, per idoneum sacerdotem qui in eiusdem Episcopi dioecesi resideat.

Can. 343. par. 1. Ad sanam et orthodoxam doctrinam conservandam, bonos mores tuendos, pravos corrigendos, pacem, innocentiam, pietatem et disciplinam in populo et clero promovendam ceteraque pro ratione adiunctorum ad bonum religionis constituenda tenentur Episcopi obligatione visitandae quotannis dioecesis vel ex toto vel ex parte, ita ut saltem singulis quinquenniis universam vel ipsi per se vel, si fuerint legitime impediti, per Vicarium Generalem aliumve lustrent.

par. 2. Fas est Episcopo clericos duos etiam e Capitulo sive cathedrali sive collegiali sibi adsciscere visitationis comites atque adiutores; eosque, quos maluerit, eiigere, reprobato quocunque contrario privilegio vel consuetudine.

par. 3. Si obligationi de qua in par. 1, Episcopus graviter defuerit, servetur praescriptum can. 274, nn. 4, 5.

Can. 344. par. 1. Ordinariae episcopali visitationi obnoxiae sunt personae, res ac loca pia, quamvis exempta, quae intra dioecesis ambitum continentur, nisi probari possit specialem a visitatione exemptionem fetisse ipsis ab Apostolica Sede concessam.

par. 2. Religiosos autem exemptos Episcopus visitare potest in casibus tantum in iure expressis.

Can. 345. Visitator, in iis quae obiectum et finem visitationis respiciunt, debet paterna forma procedere, et ab eius praeceptis ac decretis datur recursus in devolutivo tantum; in aliis vero causis; etiam tempore visitationis, Episcopus ad normam iuris procedat necesse est.

Can. 346. Studeant Episcopi debita cum diligentia, sine inutilibus tamen moris, pastoralem visitationem absolvere: caveant, ne superfluis sumptibus cuiquam graves onerosive sint, neve ratione visitationis ipsi aut quisquam suorum pro a suisve dona quodvis genus petant aut accipiant, reprobata quavis contraria consuetudine; circa vero victualia sibi suinque ministranda vel procurationes et expensas itineris, servetur legitima locorum consuetudo.

Can. 347. In suo territorio Episcopus praecedit omnibus Archiepiscopis et Episcopis, exceptis Cardinalibus, Legatis Pontificiis et proprio Mctropolita; extra territorium serventur normae traditae in can. 1Q6.

Can. 348. par. 1. Episcopi titulares nullam possunt exercere potestatem in sua dioecesi, cuius nec possessionem capiunt.

par. 2. Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando Missae sacrificium pro sua dioecesi applicent.

Can. 349. par. l. Ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis, Episcopi sive residentiales sive titulares:

l.o Praeter alia privilegia quae suis in titulis recensentur, fruuntur privilegiis de quibus in can. 239, par. l, nn. 7-12; nec non n. 2, etiam quod spectat ad casus Ordinario loci reservatos; n. 3, cum consensu saltem praesumpto Ordinarii loci; n. 4, dummodo non teneantur celebrare in cathedrali; nn. 5, 6, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis;

2.o Ius habent deferendi insignia episcopalia ad normam legum liturgicarum.

par. 2. A capta vero possessione Episcopi residentiales habent praeterea ius:

1.o Percipiendi reditus mensae episcopalis;

2.o Concedendi indulgentias quinquaginta dierum in suae iurisdictionis locis;

3.o Elevandi in omnibus ecclesiis suae dioecesis thronum cum baldachino.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License