| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | 
| CIC 1917 IntraText CT - Text | 
| 
 | 
|  | 
| CAPUT I. De postulatu. 
 Can. 539. § 1. In religionibus a votis perpetuis mulieres omnes et, si agatur de religione virorum, conversi, antequam ad novitiatum admittantur, postulatum ad sex saltem integros menses peragant; in religionibus vero a votis temporariis, ad necessitatem et tempus postulatus quod attinet, standum constitutionibus. § 2. Superior maior praescriptum postulatus tempus potest prorogare, non tamen ultra aliud semestre. Can. 540. § 1. Postulatus peragi debet vel in domo novitiatus vel in alia religionis domo in qua disciplina secundum constitutiones accurate servetur sub speciali cura probati religiosi. § 2. Postulantes vestem induant modestam ac diversam a veste novitiorum. § 3. In monasteriis monialium adspirantes, dum postulatum peragunt, lege clausurae tenentur. Can. 541. Postulantes, antequam novitiatum incipiant, exercitiis spiritualibus vacent per octo saltem integros dies; et, iuxta prudens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem. 
 
 | 
| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | 
| Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |