Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CIC 1917 IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT II.
De novitiatu.
ART. I. De requisitis ut quis in novitiatum admittatur.
Can. 542. Firmo praescripto can. 539-541, aliisque in propriis cuiusque religionis constitutionibus. 1.o Invalide ad novitiatum admittuntur: Qui sectae acatholicae adhaeserunt; Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent; Qui religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit; Coniux, durante matrimonio; Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis religiosae; Hi quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt; Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum designatus; Clerici qui ex instituto Sanctae Sedis iureiurando tenentur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iurisiurandi obligatio perdurat. 2.o Illicite, sed valide admittuntur: Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedat, quod aliter vitari minime possit; Aere alieno gravati qui solvendo pares non sint; Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere possit; Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria; Ad sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate aliove canonico impedimento; Orientales in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali. Can. 543. Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem professionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum peculiares cuiusque religionis constitutiones. Can. 544. § 1. In quavis religione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere debent testimonium recepti baptismatis et confirmationis. § 2. Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Ordinarii originis ac cuiusque loci in quo, post expletum decimum quartum aetatis annum, morati sint ultra annum moraliter continuum, sublato quolibet contrario privilegio. § 3. Si agatur de admittendis illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectore Seminarii vel collegii, audito Ordinario loci, aut a maiore religionis Superiore. § 4. Pro clericis admittendis, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae testimoniales Ordinariorum in quorum dioecesibus post ordinationem ultra annum moraliter continuum sint commorati, salvo praescripto § 3. § 5. Religioso professo, ad aliam religionem ex apostolico indulto transeunti, satis est testimonium Superioris maioris prioris religionis. § 6. Praeter haec testimonia a iure requisita, possunt Superiores, quibus ius est adspirantes in religionem cooptandi, alia quoque exigere, quae ipsis ad hunc finem necessaria aut opportuna videantur. § 7. Mulieres denique ne recipiantur, nisi praemissis accuratis investigationibus circa earum indolem et mores, firmo praescripto § 3. Can. 545. § 1. Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare debent, eas non ipsis adspirantibus,sed Superioribus religiosis dent gratuito intra trimestre spatium ab earum requisitione, sigillo clausas et, si agatur de illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, a Superiore iuramento firmatas. § 2. Si ob graves rationes iudicaverint se eis respondere non posse, causas Apostolicae Sedi intra idem tempus exponant. § 3. Si reposuerint adspirantem satis non esse sibi cognitum, per aliam accuratam investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat; si vero nil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sanctam Sedem certiorem reddat. § 4. In suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia onerata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio, vita, fama, conditione, scientia; sitne inquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, num propria familia eius auxilio indigeat, et tandem, si agatur de illis qui in Seminario, collegio, aut alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, quanam de causa dimissi sint vel sponte discesserint. Can. 546. Omnes qui praedictas informationes receperint, stricta obligatione tenentur secreti servandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt. Can. 547. § 1. In monasteriis monialium postulans afferat dotem in constitutionibus statutam aut legitima consuetudine determinatam. § 2. Haec dos ante susceptionem habitus monasterio tradatur aut saltem eius traditio tuta reddatur forma iure civili valida. § 3. In religionibus votorum simplicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum constitutionibus. § 4. Dos praescripta condonari ex toto vel ex parte nequit sine indulto Sanctae Sedis, si agatur de religione iuris pontificii; sine venia Ordinarii loci, si de religione iuris dioecesani. Can. 548. Dos monasterio seu religioni irrevocabiliter acquiritur per obitum religiosae, licet haec nonnisi vota temporaria nuncupaverit. Can. 549. Post primam religiosae professionem dos in tutis, licitis ac fructiferis nominibus collocetur ab Antistita cum suo Consilio, de consensu Ordinarii loci et Superioris regularis, si domus ab hoc dependeat; omnino autem prohibetur eam quoquo modo ante religiosae obitum impendi, ne ad aedificandam quidem domum aut ad aes alienum exstinguendum. Can. 550. § l. Dotes caute et integre administrentur apud monasterium vel domum habitualis residentiae supremae Moderatricis aut Antistitae provincialis. § 2. Ordinarii locorum conservandis religiosarum dotibus sedulo invigilent; et praesertim in sacra visitatione de eisdem rationem exigant. Can. 551. § 1. Dos religiosae professae sive votorum sollemnium sive votorum simplicium quavis de causa discedenti integra restituenda est sine fructibus iam maturis. § 2. Si vero religiosa professa ad aliam religionem ex apostolico indulto transeat, durante novitiatu, fructus, salvo praescripto can. 570, § 1, emissa vero nova professione, dos ipsa huic religioni debentur; si ad aliud eiusdem Ordinis monasterium, huic debetur ipsa dos a die transitus. Can. 552. § l. Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive simplicem. § 2. Ordinarius loci vel, eo absente aut impedito, sacerdos ab eodem deputatus, adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia eius ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum vel novitia ad professionem admitti.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |