Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CIC 1917 IntraText CT - Text |
|
|
ART. IV. De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram Congregationem.
Can. 2061. Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est. Can. 2062. Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint. Can. 2063. par. 1. Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum. par. 2. Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis. par. 3. Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar. Can. 2064. Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |