Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CIC 1917 IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT IV. De Curia Romana. Can. 242. Curia Romana constat Sacris Congregationibus, Tribunalibus et Officiis, prout inferius enumerantur et describuntur. Can. 243. par. l. In singulis Congregationibus, Tribunalibus, Officiis servanda est disciplina et tractanda sunt negotia secundum normas tum generales tum particulares, quas ipsis Romanus Pontifex praestituerit. par. 2. Omnes qui ad Congregationes, Tribunalia, Officia Romanae Curiae pertinent, ad secretum servandum tenentur intra fines et secundum modum ex disciplina unicuique propria determinatum. Can. 244. par. l. Nihil grave aut extraordinarium in iisdem Congregationibus, Tribunalibus, Officiis agatur, nisi a Moderatoribus eorundem Romano Pontifici fuerit antea significatum. par. 2. Gratiae quaevis ac resolutiones indigent pontificia approbatione, exceptis iis pro quibus eorundem Officiorum, Tribunalium, Congregationum Moderatoribus speciales facultates tributae sint, exceptisque sententiis Tribunalis Sacrae Romanae Rotae et Signaturae Apostolicae. Can. 245. Controversiam, si qua exoriatur, de competentia inter Sacras Congregationes, Tribunalia vel Officia Romanae Curiae, dirimit coetus S.R.E. Cardinalium, quos Romanus Pontifex singulis vicibus designaverit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |