Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Historia fratris Dulcini IntraText CT - Text |
Tandem ad tantam famem et penuriam devenerunt, quod carnes murium, equorum, canum et aliarum bestiarum brutarum, fenum coctum cum sepo comedebant etiam tempore quadragesime. Et cum super dicto monte per annum et ultra stetissent et habitassent et ubi ulterius habitare non possent, quia ibi fame et miseria multi ex eis moriebantur, ipsi pestiferi canes Dulcinus et sequaces ad in anno currente millesimo trecentesimo sexto die Iovis decimo mensis martii relictis in dicto monte personis debilioribus recesserunt ab infra, transeuntes montes magnos, vias inexcogitabiles fecerunt per loca difficilima et nives altissimas, noctis tempore intraverunt diocesim Vercellensem et ascenderunt super quemdam montem fortissimum, qui tunc appellabatur mons Rebellus, qui est super locum Triverii dicte diocesis Vercellarum, nunc vero propter incolatum dictorum hereticorum gazzarorum appellatur mons Gazzarorum sive fratris Dulcini. Et in adventu ipsorum hereticorum, ut de communi opinione circumstantium et relatione ipsorum, fuerunt mille et ultra, qui nulla victualia habebant, nisi forte quedam frusta carnium et huiusmodi, quas secum tulerant, prout veraciter fuit repertum. In adventu autem ipsorum hereticorum descenderunt ipsi gazzari ad villam et ecclesiam Triverii summo mane, de quo homines Triverii nullatenus advertebant et improvisi erant, et exspoliaverunt ecclesiam Triverii exportando calices, libros et alia bona et derobaverunt alias domos quamplurimas de Triverio, captivando quoque personas dicti loci, et totam predam, quam capere potuerant, reduxerunt ad montem Rebellum superius memoratum, qui nunc dicitur mons Gazzarorum sive fratris Dulcini. Homines autem Triverii, tamquam stupefacti et in lectis existentes, nullam defensionem fecerunt, sed ipsos sine aliqua insecutione redire permiserunt. Postea vero, congregati et in se reversi, fecerunt rumorem et pulsaverunt ad stremitam. Quidam autem iuvenes de Moxo, pauci tamen, audita stremita cucurrerunt usque ad finem Moxi et Triverii et reperientes triginta quatuor de melioribus ipsorum hereticorum, quos Dulcinus posuerat in insidiis ad obviandum et providendum, ne aliqui eos offendere possent, ipsos interfecerunt auxilio eorum de Triverio. Alii vero onerati spoliis et predis, sive bonis derobatis, combustis quibusdam domibus, redierunt ad montem premissum. Unde homines locorum circumstantium fuerunt stupefacti et perterriti.