Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Historia fratris Dulcini IntraText CT - Text |
Dominus autem episcopus, tamquam fortis athleta semper eorum superbiam conterere cupiens, indefesso labore viriliter eis restitit, nam a principio per menses quatuor vel circa in loco Moxi tenuit exercitum magnum de hominibus electis ad obviandum ipsis malignis, ne forte descenderent de dicto monte daturi offensiones aliquibus fidelibus et ne deferrentur victualia aliqua eisdem, vel alique mercature, sive etiam armature. Et cum in calendis maii proxime sequentis quamdam maximam prodiciam facere cogitassent, predicti Dulcinus et sui sequaces de monte finxerunt se recedere quasi cum omnibus, qui ibi aderant, et presentibus quibusdam carceratis dixit, quod non volebat stare amplius ibi, quia non habebat victualia et dimissis ibi paucis hominibus exivit fortalicium cum magna comitiva et reductis carceratis in carcere ipse latenter intravit fortalicium cum suis sequacibus, et per aliam portam intrantes se absconderunt, ne carcerati scire possent fraudem, quam cogitaverant et ordinaverant. Illi autem, qui remanserant presentibus carceratis, suaserunt ipsis carceratis, ut recederent, quia penitebat eos de malis, que fecerant, et dixerunt ipsis carceratis: "Eatis ad capitaneos et exercitum domini episcopi Vercellensis, qui sunt Moxi, et dicatis eisdem, quod veniant huc cum tota sua gente, quia volumus sibi montem et castrum remittere et sequi fratrem Dulcinum et alios, qui hac nocte vobis videntibus recesserunt, quia victualia non habemus et non possumus amplius hic manere". Ipsi autem carcerati recesserunt cum licentia et venerunt Moxum et narraverunt capitaneis et hominibus exercitus domini episcopi predicta, que sibi dixerunt illi dolosi et que viderant. Illi tamquam nimis creduli iverunt illuc super montem causa capiendi eum et fortalicium et causa debellandi et expellendi illos canes pestiferos, sperando ipsos ut plurimum recessisse, prout narraverant carcerati. Et cum ibi tota nocte stetissent et gravis pluvia cum frigore et grandine advenissent, in fortalicium intrare dubitando, quia de proditione timebant, ceperunt descendere costam et regredi versus Moxum. Tunc illi canes maledicti exeundo de insidiis descenderunt de monte et irruerunt more demonum in predictos homines domini episcopi et multos ex eis occiderunt et alios ceperunt, quos redimere fecerunt excessive et sic de redemptionibus et spoliis, que ibi habuerunt, et lucrati fuerunt, multa victualia et alia necessaria habuerunt.