Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Historia fratris Dulcini IntraText CT - Text |
Item credidit et predicavit et docuit, quod dominus Federicus, rex Aragonie, debebat intrare Romam in anno millesimo trecentesimo quinto in festo Nativitatis vel in mense martii proxime sequentis et fieri imperator per Romsnos. Et licet non veniret in dictis terminis, tamen credebat eum adhuc esse venturum et fieri imperatorem ut supra. Et quod ipse dominus Federicus, factus imperator, debebat facere novem reges in Italia; qui imperator et reges debebant regnare tribus annis cum dimidio et infra dictum tempus interficerent dominum papam, qui tunc esset, et multos prelatos, et multos clericos, et monachos, et Predicatores, Minores et alios religiosos, et esset maxima guerra, et eis ac toti ecclesie auferrent divitias et dominium temporale, et reducerent universam terram ad Novum Testamentum, et postea eligetur, ut fiet unus papa sanctus, si tunc viveret; et quod infra tres annos proxime venturos ipse papa sanctus et maxime ipse, si tunc viveret, recipiet tantam gratiam Spiritus Sancti cum multis aliis, quantam receperunt apostoli Iesu Christi post ascensionem eius in die Penticostes; et quod ipse papa sanctus, quem eum esse dicebat, erit ita sanctus et tante perfectionis, sicut et quante fuit sanctus Petrus apostolus.
Item, quod intra illos tres annos ipse Dulcinus et sui sequaces predicabunt adventum Antichristi, et quod ipse Antichristus veniret in hunc mundum finitis dictis annis tribus cum dimidio, et, postquam venisset, ipse tunc et sui sequaces transferrentur in paradisum, in quo sunc Enoc et Elias, et sic conservarentur illesi a persecutione Antichristi, et quod tunc ipsi Enoc et Elias descendent in terram ad predicandum Antichristum, deinde interficerentur ab eo vel eius ministris et sic regnaret Antichriatus per plura tempora. Eo vero Antichristo mortuo, ipse Dulcinus, qui tunc esset papa sanctus, et sui sequaces reservati descendent in terram, et predicabunt fidem Christi rectam omnibus, et convertent eos, qui tunc erunt vivi, ad veram fidem Iesu Christi.
Item dixit, predicavit et docuit, quod illi de sua secta et congragatione, qui fuerunt a prelatis ecclesie et inquisitoribus hereticorum iudicati heretici, et relicti iudici secularii, et postmodum combusti et alii morti traditi sunt, et fuerunt salvati, si permanserunt usque in finem in doctrina et credentia ipsius Dulcini, et quod iverunt ad paradisum, vel saltem ad purgatorium, quod iniquissimum est credere apud fideles.
Item dixit et confessus fuit, quod tribus vicibus fuit in manibus inquisitorum heretice pravitatis, et qualibet vice abrenuntiavit dicte secte sue iniquissime, et quod numquam servavit abrenuntiationes predictas nec servare intendit, sed praemissis abrenuntiationibus non obstantibus semper tenuit et rexit dictam sectam, et tamen propter hoc non incurrit aliquod periurium, nec recognoscebat se fecisse in aliquo contra premissa iuramenta, que fecerat, nec credebat in hoc aliquatenus peccasse secundum opinionem suam miserrimam.
Item dixit, quod sunt iam anni quadraginta quatuor, in quibus cepta erat dicta secta, et quos Gerardus Secarellus de Parma fuit rector dicte secte et ipse Dulcinus cum eo, et quod ipsi et homines eorum secte erant missi a Deo ad reformandam ecclesiam, que perierat per superbiam, avaritiam, luxuriam et multa alia vitia, et specialiter ipsi Gerardus et Dulcinus erant ordinati a deo ad regendum et gubernandum dictam sectam, et hoc habebant per magnam et malam opinionem cordis sui, et quod credebat ipsum Gerardum esse salvum, licet fuerit condemnatus hereticus et combustus.
Item, quod illi de sua comitiva osculabantur sibi pedes, ex eo quod erat melior et sanctior quolibet homine mundi. Item, quod licebat sibi comedere carnes in tota quadragesima in diebus veneris et sabbati, ac in vigiliis preceptis ab ecclesia, et hoc sine peccato, quia non habebant sufficienter alia ad edendum, et quod perseveravit in hac vita, modo vivendi, credentia, doctrina et secta annis sexdecim elapsis.