Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Historia fratris Dulcini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9

Postquam igitur errores dicte secte iniquissime narrati sunt una cum multis aliis malis, superius enarratis, adhuc restant multa alia mala narranda et explicanda, que per ipsos pessimos gazzaros et hereticos sunt perpetrata.

Ipsi namque gazzari, dum erant in monte Triverii predicto, multos de fidelibus Christi suspenderunt in furcis, inter quos fuit suspensus quidam puer parvulus innocens etatis decem annorum vel circa. Item multos alios viros suspenderunt videntibus uxoribus et parentibus, quia non volebant se redimere arbitrio predictorum canum.Quosdam fame in carcere mori fecerunt; quibusdam mulieribus labia et nasum, quibusdam mammas, aliis pedes amputaverunt. Cuidam mulieri pregnanti manum et brachium amputaverunt, que in crastino peperit super dicto monte, et filius natus statim periit sine baptismo. Villas Moxi, Triverii, Cozzule, Flechie, et plures cantonos in Crepacorio, ac plures domos in Mortiliano et Quorino totaliter destruxerunt et combusserunt. In ecclesiam Triverii ignem posuerunt, imagines et picturas ecclesie deformaverunt, lapides sacros de altaribus extraxerunt et maiestati lignee, in honorem beate Marie virgine fabricate, brachium amputaverunt; libros, calices, ornamenta ecclesie predicte omnia rapuerunt; deinde diruerunt campanile dicti loci Triverii et campanas fregerunt; vasa confraternitatis et omnia bona sacerdotis ceperunt; ipsasque res omnes, sic raptas, asportaverunt ac reduxerunt ad montem, superius memoratum, qui dicebatur mons Rebellus, nunc vero mons Gazzarorum.

In ecclesia Moxi multa mala facere temptaverunt; lapides de altari maiori diruere et mappam, que cooperiebat ipsum altare, exportare voluerunt et multa alia bona; sed, volente deo, non potuerunt extrahere de altari. Campanile tamen, quod erat pulcherrimum, destruxerunt. Quid plura? Ipsi enim tot et tantas cedes et strages hominum, mutilationes membrorum, destructiones locorum, rapinas, predas, proditiones et innumerabilia alia mala in personis et rebus fidelium perpetraverunt, quod calamus deficeret in scribendo, priusquam possent tot et tanta mala per eos commissa et perpetrata singulariter enarrari, quoniam, postquam fuit formatus Adam, nulla secta fuit in mundo reperta tam execrabilis, tam abominabilis, tam horrenda, vel que tam in modico tempore commiserit tot et tanta mala et nefanda opera, prout commiserunt ipsi Dulcinus et sequaces eius, dum steterunt in montibus suprascriptis. Et ad hec mala facienda tam mulieres, quam viri erant prompte pariter et recentes, imo sepissime mulieres vestimenta et arma virilia ferebant, ut per hoc maior ipsorum exercitus appareret isque potius timeretur. Et ideo homines diocesis et civitatis Vercellarum erant ita perterriti et tabefacti, quod a facie ipsorum canum quantum poterant fugiebant, imo sepissime pauci de ipsis multos de fidelibus persequebantur, et expugnabant usque ad mortem, et totaliter confundebant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License