Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Historia fratris Dulcini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11

Homines igitur communitatis Moxi, ut possent obtinere victoriam contra maledictos gazzaros et defendere ac servare fidem christianam, fecerunt votum deo et beate Marie virgini, quod semper celebrarent solempniter festum in die iovis sancta, que dicitur Cena Domini. Et homines Triverii fecerunt pariter votum, prout supra, quod semper celebrarent solempniter festum in Parasceve ob reverentiam passionis Iesu Christi. Ipsi namque pestiferi gazzari voluntate dei precibus domini episcopi et fidelium christianorum devenerunt ad tantam miseriam, quod quamplures eorum carnes tam humanas, quam canum et aliarum bestiarum comedebant, et, quod est horribile ad dicendum, mortuo aliquo ipsorum gazzarorum in bello et huiusmodi, alii accipiebant carnem eius, et ponebant ad coquendum, et comedebant propter penuriam et magnam famem. Et in tanta captivitate fuerunt constricti per tres menses et ultra, obsessi super dicto monte, quod semimortui duraverunt existendo in magna necessitate. Et multi ex eis fame peribant, quorum corpora partim comedebant vivi et partim proiiciebant in locis desertis dicti montis Rebelli a feris et volucribus comedenda.

De mense vero martii proxime sequentis prefatus dominus episcopus ordinavit exercitum generalem in tota sua terra contra perfidos gazzaros antedictos, quia videbat terras suas fere totas destructas esse et homines dictorum locorum oportere mendicare. Et ideo confusus de divina clementia, ac subsidio beati Eusebii et omnium sanctorum, volens temptare fortunam, fecit ipsos gazzaros potentissime semel et pluries in hebdomada sancta expugnari. Et in die iovis sancta homines, qui pugnabant contra dictos gazzaros, acceperunt bastitam, que erat apud locum, qui dicitur Stavellus, et in plana Stavelli duravit pugna quasi per totam diem iovis sanctam, et magna pars ipsorum perfidorum interfecta fuit, et etiam multi ex christianis vulnerati fuerunt taliter, quod multi infideles proiecti fuerunt in quodam rivo, qui nunc ducutur Carnaschus, et asseritur, quod aqua dicti rivi erat rubra, veluti sanguis propter interfectos, qui ibidem proiecti fuerunt. Tamdem die iovis sancta predicta, que fuit anno domini millesimo tricentesimo septimo, die decima tertia suprascripti mensis martii, post longa prelia multosque labores dictus frater Dulcinus heresiarcha personaliter captus fuit super montibus Triverii una cum Margarita de Tridento eius socia et Longino de Bergamo, qui erat de Cataneis de Faedo vel de Sacco, et erant maiores in dicta secta post ipsum Dulcinum; quos prefatus dominus episcopus desiderabat affectuose vivos habere, ut pro meritis eorum premia digna reciperent, qui tot malorum fuerunt auctores. Alii multi perfidi cum ipsis capti fuerunt et captivati. Demum fortalicia et castra eorum combusta, derupta et dissipata fuerunt ipsa die. Ibique ipsa die plures, quam mille ex ipsis tum flammis, tum in flumine submersi, ut prefertur, tum gladiis et morte crudelissima interempti fuerunt. Et sicut ipsi, qui de eterno deo patre et fide catholica ludibria faciebant in ferro, fame, igne, perte et omni miseria, in die cene domini, ut prefertur, ad omne opprobrium et mortem duram et crudelissimam ac turpissimam, prout meruerunt, devenerunt. Dominus autem episcopus prefatus habuit tantam letitiam, et fuit tantum gaudium in civitate et diocesi Vercellarum de captione et strage premissorum, quod vix posset lingua exprimere et calamus denotare. Predictorum autem exercituum duces et capitanei fuerunt pro domino episcopo viri nobiles dominus Jacobus, et dominus Petrus de Quarenia, et Thomus de Casanova advocatus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License