Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Historia fratris Dulcini

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

12

Post captionem autem huiusmodi dictus Dulcinus una cum dicto Longino in die sabbati sancto in castro Bugullensi fuerunt prefato domino episcopo presentati. Qui dominus episcopus ipsos cum fortibus compedibus, in pedibus, manibus et collo ipsorum positis, fecit diligenter custodiri in suis carceribus, expectans, quod prefatus summus pontifex Romanus, videlicet dominus Clemens papa quintus, ordinaret, quid fieri debebat de eisdem, ad quem propter hoc suos nuntios et litteras destinavit. Quibus sic cum multis custodibus, et multis periculis, et expensis in carceribus custoditis per tres menses vel circa prefatus dominus papa suas litteras destinavit, continentes, quod, ubi deliquerant, stipendia meritorum suorum reportarent.

Tunc prefatus dominus episcopus convocatis prelatis, personis religiosis, clericis et laicis iurisperitis quampluribus et habita diligenti deliberatione maturoque consilio de premissis, predictos Dulcinum, Longinum et Margaritam de Tridento tradidit iudicio seculari, ita quod dicta Margarita primo fuit combusta super quadam columpna alta, posita in arena Servi, et plantata ibi, et ordinata, ut ab omnibus videretur. Et illa combusta fuit presente ipso Dulcino vidente comburi eam. Postmodum Dulcinus et Longinus predicti, ligatis manibus et pedibus ipsorum, super plaustris positi in loco alto, ut ab omnibus videri possent, positisque in eorum conspectum vasibus igne plenis, ordinatis ad calefaciendum tenabulas et comburendum carnes ipsorum, adhibitis carnificibus, qui cum tenabulis ferri candentis carnes eorum laniabant et frustatim in ignem ponebant, ductique fuerunt per plures vias, ut eorum pena longior et gravior esset; multi, quos leserant in personis et habere, videntes tantam stragem talemque iustitiam fieri de eisdem, consolationem habuerunt et gaudium de vindicta penaque eorum, ut aliis transiret in exemplum: bonis ad letitiam, malis vero ad supplicium et totius secte praedicte pavorem, detrimentum et opprobrium sempiternum. Predicte autem pene illate fuerunt predictis Dulcino et Longino in locis diversis, videlicet Dulcinus in civitate Vercellarum, ipsum ducendo um cruciatibus et tormentis suprascriptis per vias et vicos, ac plateas dicte civitatis, Longinus vero in loco Bugelle. Et tamen ullus ipsorum nec Margarita "la bella" numquam voluerunt converti prece, sive pretio, nec alio quovis modo ad dominum Jesum Christum et ad veram fidem catholicam. Sed sic miserabiles in eorum pertinacia ac cordis duritia perierunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License