Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Clemens PP. VIII Cum sanctissimum IntraText CT - Text |
Cum sanctissimum
Eucharistiae Sacramentum, quo Nos Christus Dominus sacri sui Corporis
participes effecit, atque apud Nos usque ad consummationem saeculi permanere
decrevit, maximum sit omnium Sacramentorum, illudque in sacra Missa
conficiatur, ac pro peccatis totius populi Deo Patri offeratur; sane omnino
conveniens est, ut qui omnes unum sumus in uno corpore, quod est Ecclesia, et
de uno corpore Christi participamus, una et eadem celebrandi ratione, uniusque
officii et ritus us observatione in hoc ineffabili et tremendo sacrificio
utamur. Quod cum Romani Pontifices praedecessores Nostri semper optarint, atque
in hoc diu multumque desudarint, tum in primis fel. rec. Pius Papa V Missale
Romanum ex Decreto sacri Concilii Tridentini ad veterem et emendatiorem normam
restitui, Romaeque imprimi curavit. Qui etsi multis propositis pœnis
severissime caverit, ne quid illi vel adderetur, vel ulla ratione demeretur;
tamen, progressu temporis, sive typographorum, sive aliorum temeritas et
audacia effecit, ut multi in ea quae his proximi annis excusa sunt Missalia,
errores irrepserint, quibus vetustissima illa sacrorum Bibliorum versio, quae
etiam ante S. Hieronymi tempora celebris habita est in Ecclesia, et ex qua
omnes fere Missarum Introitus, et quae dicuntur Gradualia et Offertoria accepta
sunt, omnino sublata est: Epistolarum et Evangeliorum textus, qui hucusque in
Missae solemnis praelectus est, multi in locis perturbatus; ipsis Evangeliis diversa,
ac prorsus insolita praefixa initia; prima denique passim pro arbitrio immutata
sint: cujus rei praetextus fuisse videtur, ut omnia ad praescriptum sacrorum
Bibliorum Vulgatae editionis revocarentur, quasi id alicui propria auctoritate,
atque Apostulica Sede inconsulta, facere licitum sit. Quod Nos animadvertentes,
pro Nostra pastorali sollicitudine, qua omnibus in rebus, ac praecipue in
sacris Ecclesiae ritibus, optimam, eamque veterem normam studemus tueri et
conservare, primum praedicta Missalia impressa sic depravata prohiberi et
abrogari, eorumque usum in celebratione Missarum interdici jussimus, nisi ad
praescriptum exemplaris sub ipso Pio V editi integre in omnibus emendarentur:
deinde mandavimus nonnullis venerabilibus fratribus nostris S. R. E.
Cardinalibus in sacris Litteris versati, et ecclesiasticae antiquitatis
peritis, ut curam Missale ad pristinam et quam maxime emendatam formam
restituendi susciperent; qui pro sua erga Nos fide et in Romanam Ecclesiam
pietate et studio, adhibitis etiam aliis rerum ecclesiasticarum peritis et
eruditis viris, et veteribus Missalibus, aliisque praeterea libris, qui ad eam
rem opportuni videbantur, accurate perquisitis et diligenter inspectis, Missale
Romanum suae integritati restituere, ac ipsius Pii V et eorum qui ab eo delecti
fuerant, laborem et diligentiam confirmare et comprobare curarunt. Verum in eo
munere peragendo factum est, ut nonnulla ex diligenti librorum antiquorum
collatione in meliorem formam redacta, et in regulis et rubricis aliqua uberius
et clarius expressa sint, quae tamen ex illorum principiis et fundamentis quasi
deducta, illorum sensum imitati potius, et supplere, quam aliquid novi afferre
videantur. Missale itaque quod idem Pius V ediderat, sic recognitum, in Nostra
Typographia Vaticana quam emendatissime imprimi, et ad communem utilitatem
publicari jussimus. Ut autem illius usus in omnibus Christiani Orbis partibus,
perpetuis futuris temporibus conservetur, ipsum Missale in alma Urbe Nostra in
eadem Typographia tantum, et non alibi imprimi posse decernimus: extra Urbem
vero juxta exemplar in dicta Typographia nunc editum, et non aliter, hac lege
imprimi posse permittimus, ut nimirun typographis quibuscumque illud imprimere
volentibus, id facere liceat, requisita tamen prius et in scriptis obtenta,
dilectorum filiorum Inquisitorum haereticae pravitati in iis locis in quibus
fuerint, ubi vero non fuerint, Ordinariorum locorum licentia; alioquin, si
absque hujusmodi licentia dictum Missale sub quacumque forma de cetero ipsi
imprimere, aut bibliopolae vendere praesumpserint, typographi et bibliopolae
extra Statum Nostrum Ecclesiasticum existentes, exconimunicationis latae
sententiae, a qua, nisi a Romano Pontifice, preterquam in mortis articulo
constituti, absolvi nequeant; in alma vero Urbe ac reliquo Statu Ecclesiastico
commorantes, quingentorum ducatorum auri de Camera, ac amissionis librorum et
typorum omnium, Camerae praedictae applicandorum, pœnas absque alia
declaratione irremissibiliter incurrant eo ipso. Et nihilominus eorundem Missalium
per eos de cetero absque hujusmodi licentia imprimendorum aut vendendorum usum
ubique locorum et gentium sub eisdem pœnis perpetuo interdicimus et
prohibemus. Ipsi autem Inquisitores, seu Ordinarii locorum, antequam hujusmodi
licentiam concedant, Missalia ab ipsis typographis imprimenda, et postquam
impressa fuerint, cum hoc Missali auctoritate Nostra recognito et nunc
impresso, diligentissime conferant, nec in illo aliquid addi vel detrahi
permittant, nec in praemissis, praetextu incuriae typographorum, aut non factae
per correctores vel alios ab ipsis forsitan deputandos diligentiae, se aliquo
modo excusare, quodque in infrascriptas pœnas non incurrerint, allegare
valeant, et in ipsa licentia originali de collatione facta, et quod omnino
concordent, manu propria attestentur: cuis licentiae copia initio, vel in calce
cujusque Misali semper imprimatur. Quod si secus fecerint, Inquisitores
videlicet privationis suorum officiorum, ac inhabilitatis ad illa et alia in
posterum obtinenda; Antistites autem et Ordinarii locorum suspensionis a
divinis, ac interdicti ab ingressu Ecclesiae; eorum vero Vicarii, privationis
similiter officiorum et beneficiorum suorum, et inhabilitatis ad illa et alia
in posterum obtinenda, ac praeterea excommunicationis absque alia declaratione,
ut praefertur, pœnas incurrant eo ipso. Ceterum pauperum ecclesiarum,
clericorum, et personarum ecclesiasticarum, ac typographorum et bibliopolarum
quorumcumque indemnitatis ex benignitate Apostolica rationem habentes, eisdem
Missalia hactenus imprrssa penes se habentibus (iis dumtaxat exceptis quae
auctoritate Nostra, ut supra dictum est, interdicta et abrogata fuerunt), ut ea
retinere, et illis uti, eaque vendere respective possint, similiter permittimus
et indulgemus. Non obstantibus licentiis, indultis, et privilegiis quibuscumque
typographis hactenus per Nos seu Romanos Pontifices praedecessores Nostros,
Missale praedictum Pii V imprimendi concessis, quae per praesentes expresse
revocamus, et revocata esse volumus: necnon constitutionibus et ordinationibus
Apotolicis, generalibus vel specialibus, in contrarium praemissorum
quomodocumque concessis, confirmatis et approbatis. Quibus omnibus, etiamsi de
illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica et expressa mentio habenda
esset, tenores hujusmodi praesentibus pro expressis habentes, hac vice dumtaxat
specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus
autem, ut praesentium transumptis, etiam impressis vel manu alicujus Notarii
publici subscriptis, et sigillo alicujus personae in dignitatc ecclesiastica
constitutae munitis, eadem prorsus fides haberetur, quae ipsis praesentibus
haberetur, si essent exhibitae vel ostensae.
Datum Romae apud sanctum Marcum sub anulo Piscatoris, die VII julii MDCIV,
Pontificatus Nostri anno XIII.